Datierung: 800 06 28
Ausstellungsort: Weißenburg
Adiutorium nostrum in nomine domini qui fecit celum et terram. Ego in dei nomen Adalman tradidi ad partem sancti Petri ipsius monasterii rem proprietatis meae in pago Alisacinse in villa qui dicitur Rinkilendorf quicquid ibidem mea videtur esse possessio vel dominacio totum et ad integrum. Hoc trado quod in perpetuum permaneat esse volo de iure meo in iurem dominacionis vestrae, hoc est mansis terris pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus, et quicquid ego uisus sum habere in ipsa marca, in ea vero racione et cetera. Acta in monasterio Wizenburg sub die IIII kalendas iulii anno XXXII regnante Carolo rege Francorum. Testes: Adalman. Hildirih. Gunzo. Úadalbald. Selbrat. Nordolt. Sweidmunt. Sweidinc. Ego Wolfhardus scripsi.