Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 29


Datierung: 80[6] 02 20
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Adoni de pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg et est constructum in pago Spirense super fluuto Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Iustolfus eptscopus preesse videtur. Ego in dei nomine Ado tradidi ad partem ipsius monasterii hoc est in pago Alisacinse in villa Lonenbuah curtilem I cum iurnales et silua et quicquid ad ipso curtile pertinet, in ea vero racione, ut ipsa casa dei vel agentes eius rem superius denominatam hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam in omnibus habeant potestatem stipulacione subnixa. Acta in monasterio Wizenburg sub die X kalendas marcii anno XXXVIII regnante Imperatore Carolo et rege Francorum. Testes: Adone qui hanc tradicionem fecerat. Brisolf. Reginbertus. Ego Wolfhardus scripsi.