Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 28


Datierung: 806 02 20
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Brisolfi de pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg et est constructum in pago Spirense super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi lustolfus episcopus preesse videtur. Ego in dei nomine Brisolf tradidi ad monasterium sancti Petri, hoc est quod tradidi in pago Elisacinse in villa Batanantesheim curtilem I et iurnales XIIII cum pratis et pascuis et silvis et pomario et quicquid ad ipso curtile pertinet, in ea vero racione ut ipsa casa dei vel agentes eius rem superius denominatam habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, in omnibus habeant potestatem, stipulacione subnixa. Acta in monasterio Wizenburg sub die X kalendas martii anno XXXVIII regnante. Carola rege Francorum. Testes: Brisolf. Reginbertus. Uolcolt. Hildibodo. Heio. Thiothelm. Waldolf. Ego Wolfhardus scripsi.