Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 27


Datierung: 799 11 01
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Theoduni de pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg quod est constructum in pago Spirense super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Iustolfus episcopus preesse videtur. Ego in dei nomine Theoduni tradidi ad partem sancti Petri ipsius monasterii. Hoc est quod tradidi in pago Alisacinse in villa quod dicitur Winidharesdorf servum I nomine Otgis et quicquid in illa marca uisus est habere totum et integrum curtilis casis terris pratis pascuis campis silvis aquis aquarumque decursibus, in ea vero racione ut ipsa casa dei vel agentes eius rem superius denominatam hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant et quicquid exinde pro oportunitate eorum vel conpendio decreuerint faciendi liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero hanc donacionem frangere voluerit, anathema sit ab omnibus, stipulacione subnixa. Acta in monasterio Wizenburg sub die kalendas novembris anno XXXII regnante Carolo rege Francorum. Testes: Theoduni. Wolbertus. Liuthart. Eburuvini. Oduni. Albheri. Wanfrid. Marcharat. Friduhelm. Albgerus. Rihbald. Ego Wolfhartus scripsi.