Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 26


Datierung: 772/775 05 25
Ausstellungsort: Brumath

Carta quam fecit Werilandus et Herilindis.

Sacrosancte eclesiae que est constructa in pago Spirense in loco qui dicitur Wizenburg in honore sancti Petri apostoli vel ceterorum sanctorum, ubi in dei nomine Hermbertus episcopus preesse videtur. Ego itaque Werilandus cogitans bona retribucionis eterna, seu et pro animabus Friechoni et Adalhelm dono ad iam dicto loco donatumque in perpetuum esse volo hoc est in loco qui dicitur Bruningestorf quicquid ibidem ego Werilandus et Herilinda coniunx mea habuimus, et servum unum nomine Gozheri. Hec omnia a die presente ad iam dicto loco sancto trado adque transfundo perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus vel proheredibus meis vel quislibet ulla opposite persona qui contra hanc tradicionem a me factam venire temptaverit, inferat ad iam dicto loco sancto auri uncias II, argenti pondera V, set hec epistola stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Acta publice ad Bromagad anno llll so regnante Carolo rege, VIII kalendas iunii. Testes: Werilant. Wahoni. Reginbertus. Irmbertus. Ego Wolfhardus scripsi.