Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 25


Dating: 805 01 01
Place of Composition: Weißenburg

Carta Albrihhi presbiteri de pago Alisacinse.

Sacrosancto monasterio Wizenburgo quod est constructum in pago Spirense super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi vir venerabilis Iustolfus episcopus rector esse videatur. Igitur ego in dei nomine Albrihhus presbiter tradidi res meas in pago Alisacinse in villa vel in marca Bruningesthorf, id est curtilem indominicatam quod mihi pater meus tradidit coram testibus sicut ipseal manebat, quicquid ad illam curtilem pertinet casis edificiis scuriis pomariis terris terreturiis, iurnales LXX prata ad carradas X, campis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, et mancipia bis nominibus: Beratfrit, Gerbirc. Hoc trado atque transfundo de iure meo in iurem dominacionis vestre, habendi tenendi ut in omnibus habeahatis potestatem, et nec ego etcetera. Acta in monasterio Wizenburg sub die kalendas ianuarii anno V regnante Carolo imperatore. Testes: Albrih. Hildrih. Weliman. Rihhart. Walahfrid. Wiliman. Garoman. Ego Wolfhardus scripsi et subscripsi.