Datierung: 798 05 29
Ausstellungsort: Weißenburg
Adiutorium nostrum in nomine domini qui fecit celum et terram. Ad monasterium quod vocatum est Wizenburg et est constructum super fluvio Lutra in pago Spirense in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, ubi lustolfus episcopus seu abba preesse videtur. lgitur ego in dei nomen Autbertus trado atque transfundo pro anime mee remedium ad partem sancti Petri, hoc est quod dono in pago Alsacinse in villa Gazfeld hoba I quam Ruadgerus habet, cum casa et scuria, cum omni edificacione, quicquid ad ipsa hoba pertinet, in ipsa villa quam et in alia tam terris vineis campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus, in ea vero racione ut ipsa casa dei vel agentes eius rem superius denominatam hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant in omnibus habeant potestatem. Si quis vero et cetera, stipulacione subnixa. Acta in monasterio Wizenburg, sub die IIII kalendas iunii anno XXX regnante Carolo rege Francorum. Testes: Otbertus. Theotbertus. Reginbertus. Beratger. Heto. Werino. Wanfrit. Ego Wolfhardus scripsi.