Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 21


Datierung: 798 06 23
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Morichoni de pago Alisacinse.

In nomine domini. Cuius vocabulum est Wizenburg ad monasterium quod est constructum in pago Spirense super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Iustolfus episcopus preesse videtur. Ideoque in dei nomine ego Moricho dono atque transfundo pro anima mea ad partem sancti Petri ipsius monasterii, hoc est porcionem meam in pago Alisacinse in villa qui dicitur Semheim iurnales XVI et pratis ad carradas XV, silva sicut ego ibidem habui, in ea vero racione ut ipsa casa dei vel agentes eius rem surerius denominatam vel conscriptam hoc habeant, teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant. Si quis vero et cetera. Acta in monasterio Wizenburg sub die nona kalendas iulii anno XXX regnante Carolo rege Francorum. Testes: Moricho. Albherius. Marcratus. Ercanbald. Ruadmundu. Irminfridus. Helpholt. Leibuni. Ego Wolfhardus scripsi.