Datierung: 798 12 31
Ausstellungsort: Weißenburg
Fiat pax in virtute tua, domine. Ad monasterium cuius vocabulum est Wizenburg quod est constructum in pago Spirense super fluvio Lutra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Iustolfus episcopus preesse videtur. Ego in dei nomen Rantwigus clericus trado ad monasterium sancti Petri rem meam pro remedium anime meae et pro ginitricem meam nomine Abane, hoc est quod in elemosina nostra trado: in pago Alisacinse in villa qui dicitur Bruningesthorf quicquid in ipsa villa vel in marca uisus sum habere curtilis edificiis casis terries campis pratis silvis vineis mancipiis aurum argentum caballos peculiis minutis aquis aquarumve decursibus cultis et incultis mobilibus et inmobilibus, aut conparato sive conquisito, quicquid mihi de paterno aut de materno in alode dereliquerunt, in ea vero racione ut ipsa casa dei vel agentes eius rem superius denominatam hoc habeant teneant in omnibus potestatem. Si quis vero, stipulacione subnixa. Acta in monasterio Wizenburg, sub die pridia kalendas ianuarii anno XXXI regnante Carolo rege Francorum.Testes: Rantwigus. Heriger. Weliman. Rihhart. Ercanrat. Hildrih. Walahfrid. Heririh. Hiltwigus. Vádalrih. Thiotrih. Starcman. Hærimuat. Ego Wolfuardus scripsi et subscripsi.