Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 18


Datierung: 725/6 02 27

Carta Heriwini de pago Alisacinse.

Si aliquid pro salute anime cogitamus aut de rebus nostris propriis aliquid ad loca sanctorum condonamus dominum Iesum Christum in eterna beatitudine retributorem esse confidimus. Igitur ego itaque in dei nomen Heriwinus sana mente integroque deliberatu consilio prumptissima voluntate mea dono donantisque animo atque transcribo et in omnibus confirmo; iure firmissimum esse volo concessum ad basilica sancti Petri ad monasterio Wizenburc, ubi Ratfridus abba presenti tempore esse videtur. Hoc est quod dono ibidem pro animae meae remedium vel pro eterna retribucione, ut ad iudicium pro meas culpas veniam merear adipisci, porcionem meam in loco qui vocatur Deorangus situm in pago Alisazense super fluvio Sorna cum omni merito suo seu et aliam porcionem meam sitam in pago Sarawinse ad Haganbache quod mihi de alode paterno obuenit, tam mansis casis terris dificiis domibus acolabus mancipiis inibi commanentis, pro Leibherio, silvis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus adiacenciis apendiciis cultum et incultum, quantum in iam dicto loco habere et tenere uisus sum totum et integrum a die presenti ad suprascripto monasterio donatum esse cupio, id est ut ab hac die habendi tenendi commutandi vel quicquid exinde pro eorum oportunitatem eligerint faciendi, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem. Et nobis dominus Jesus Christus requiem vite eterne retribuat et illos fratres ibidem consistentes melius dilectet pro nobis domini misericordiam deprecarae et nomen nostrum in libro uitae in ipsa basilica ponatur vel recenseatur. Si quis vero et cetera. Et presens aepistola omni tempore firma permaneat, stipulacione subnixa. Acta sub die III kalendas martii anno V regnante domno Theoderico rege. Teste Heriwino qui hanc donacionem fieri rogavit. Testes: Oduinus. Chlodoinus. Folcuino Urnulfus. Landobertus. Adalrammus. Allinus. Gebahardus. Chuno. Amalfridus. Ego Feramundus scripsi.