Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 17


Datierung: 739 06 19
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Nordoaldi de pago Alisacinse.

Dum dominus de terrena mercare precepit celestia liuxta leccionem in qua dicitur: perit mundus et ea que in mundo sunt, illut vero quod in eclesiis erogatur numquam perit set in memoriam eternam reputatur. Ego enim in dei nomen Nordoaldus filius Hugiberti quoddam donamus a die presente ad monasterium Wizenburg quod est in honore sancti Petri et sancti Pauli principes apostolorum constructum super fluvio Lutra, ubi Erloaldus abba preesse dinoscitur, et donatum in perpetuum esse volumus per hanc paginem testamenti hoc est villas iuris nostri nuncupantes illas hoc est in Westhove in Deceiugariis in Chraftestate. Similiter et Folcoldeshaime, sitas in pago Alisacinse, quicquid ibidem mihi genitor meus Chugibertus quondam moriens dereliquid id est una cum basilicas ad ipsas villas aspicientes, cum terris domibus edificiis acolabus mancipiis vineis silvis campis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus farinariis peculium utriusque sexus maiore vel minore mobilibus et inmobilibus, vel quicquid dici aut nominare potest et tempore presente nostra videtur esse possessio, ad prefata aeclesia Wizenburg volo esse concessum, in ea racione, si ego ipsam cartam redimere voluero, ducentis solidis licenciam habeam, in reliquum vero sicut superius diximus, ita ut ab hac die memoratas villas pars antedicte eclesie vel abbates aut custores eclesiarum eam habendi tenendi vendendi commutandi possidendi vel quicquid exinde pro oportunitatem eorum et conpendio facere decreverint, liberum perfruantur arbitrium. Similiter dono vasalles meos et puellas meas quos ego de intus sala mea habeo ad integrum. Si quis vero, quod futurum esse non credo, et cetera, set presens donacio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum in monasterio Wizenburg publice, sub die XIII kalendas iulias, anno III post obitum Theoderici regis. Signum Nordoaldo qui hanc donacionem fieri rogavit. signum Ratbaldo. signum Theotbaldo. signum Offone. signum Rantuvigo. Gawiberto. Reginberto. Udone. Haimiricho. Ego Sindicho hanc donacionem rogante Nordaldo scripsi et subscripsi.