Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 19


Datierung: 808 05 01
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Erbioni de pago Alisacinse.

Venerabili in Christo Iustulfo episcopus vel abbate de monasterio Wizenburg. Dum et omnibus non habetur incognitum, qualiter ego Erbio condonavi res meas ad partem sancti Petri ad monasterium ipsius in pago Alisacinse, hoc est in Kielenheimeromarcu sive in ipsa marca que dicitur Erbenuvilare hobas IIII integras, in Osterendorf tertiam partem de una hoba, in Semheim hoba I. Similiter in Wormacinse in Carlobahc hoba I integra et vineas ad siglas XX. Hoc sunt hobas VII, ex his duo sunt uestita, cum domibus edificiis terris pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus et mancipiis his nominibus: Otmunt, Hildithiu cum infantibus suis; Ercanheri, Lonhilt cum infantibus suis III Sibicho, Onolf, Otgunt, Thiotheid, hoc sunt mancipia decem, vel quicquid in ipsis locis nostra videtur esse possessio vel dominacio totum et ad integrum de iure meo in iurem dominacionis vestre trado atque transfundo. Postea quoque mea fuit peticio et vestra decrevit voluntas, ut contra istas res quod vobis tradidi res vestras prestare deberetis. Quod ita et fecistis mihi et infantibus meis Uodone et Eugenie diebus vite nostre ad usu fructuano ordine. Hoc est in pago Spirinse in villa qui dicitur Otheresheim quod Irminolffus habuit in beneficium vestrum curtile I in dominicato cum edificiis et alias hobas servorum IIII, ex his duo sunt uestitas, et in Cnutilesheim hoba I; hoc sunt hobas V integras. Et in Hohenstat vinea I de vestro beneficio. Cum terris domibus edificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus et mancipiis his nominibus: Suvasthrud, Wolfsumnd, Beransvumd, Adalhilt cum infantibus II, Meua, Hildigunt, Heribrant, hoc sunt mancipia X, quod lrminolfus habuit in beneficium in ea vero racione ut pro has res suprascriptas annis singulis ego et suprascripti filii mei Uado et Eugenia, usque dum uixerimus, omnibus diebus vite nostre sub usu fructuario ordine habere et excolere debeamus et in cencum studeamus dare solidos II ad festum sancti Martini III idus nouembris ad luminaria sancti Petri in Wizenburg. Et si de ipso cinso negligentes apparuerimus, legibus emendemus, ipsas res perdere non debeamus diebus vite nostre, et post nostrum quoque discessum cum omni re meliorata vel superposita ad casa sancti Petri Wizenburg revertatur. Facta tradicio sub die kalendas madias anno VIII regnante Karolo imperatore. Teste Erbione. Ratman. Dudo· Gebolf. Umdagawuo. Hildiberti. Herimanni. Winimanni. Welimanni. Sindichoni. Willirih. Fruarit. Vulvicho. Hartrat. Ego Wulfhardus scripsi.