Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 16


Datierung: 731 07 28
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Graulfi de pago Alisacense.

Venerabili in Christo patre Erloaldo abbati. Ego itaque Graulfus considerans humanam fragilitatem. Dono ad monasterio Wisenburc quod est in honore sancti Petri apostoli constructum in pago Spirense super fluvio Lutra ubi Erloaldus abba preesse videtur, hoc est omens porciones meas in pago Alisancense locella cognominantis in Plitharesdorphe et in Unnenhaim quem mihi genitor meus Madalharius moriens dereliquid, id est tam mansis casis terries domibus edificiis mancipiis his nomibus, Sigiberga et filia eius Fridobirga, pratis pascuis aquis aquarumve decursibus pomariis peculium utriusque sexus maiore vel minore, sicut superius diximus, omnes porciones meas a die presente totum et ad integrum trado atque transfundo, ita ut ab hac die ipse abbas vel custodies eius abeant teneant atque possideant et suis succesoribus derelinquant, veal quicquid exinde facere voluerint in omnibus habeant potestatem. Si quis vero et cetera. Acta publice in monasterio Wizenburg sub die V kalendas augustas, anno XI regni domini nostril Theoderici regis. Signum Graulfo qui hanc donacionem fieri rogavit. Signum Guntrado. Ego Sindicho acsi indigenus diaconus rogante Graulfo hanc donacionem scripsi et subscripsi.