Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 15


Datierung: (731-739)

Carta Radoini de pago Alisacinse.

In dei nomen ego itaque Radoinus considerans pro anime meae remedium vel eternam retribucionem iuxta apostoli voce qui ait: Nihil in hunc mundum intulimus nec quicquam ex eo auferre nobiscum poterimus, ni quod pro anime salutem locis sanctorum devote domino afferentes impertire videmur. Ergo dono de rebus propriis meis ad monasterio Wizenburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Erloaldus presenti tempore abba preesse videtur, hoc est in pago Alsacinse in Gerlaicowilare super fluvio Sura quicquid ibi habere istius presenti die uisus sum, hoc est tam mansis terris campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus, et servum meum nomine Watgiso cum hoba sua vel cum omni peculiare suo, id est tam terris campis casis peculiis maiore vel minore cum censilia ipsius, ita ut hec omnia, sicut iam intimavimus, quicquid in ipsa villa Gerlaigouvilare habere uisus sum, vel que res ipsas qui reqvirendum est ad aliquos hominibus. Omnia hec in integrum a die presenti trado de iure meo, in iurem vestram traditum esse volo ad ipsa eclesia sancti Petri vel monasterio Wizenburg, ea vero racione ut nomen meum Radoinus in librum vite conscribatis vel recenseatis et uos ipsas res habeatis et vestris successoribus auxiliante Christo relinquatis vel quicquid exinde eligeritis faciendum. Teste Radoino qui hunc testamentum fieri rogavit. Folcuvino filio ipsius. Gislarico. Hermidaldo. Ego Theotharius peccator presbiter hunc testamentum scripsi et subscripsi.