Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 14


Datierung: 739 (03) - 739 (10)
Ausstellungsort: Mandeure

Carta Boroni de pago Alisacense.

Sacrosancto monasterio quod vocatur Wizenburg et est constructum in honore sancti Petri super fluvio Lutra, ubi venerabilis Erloaldus esse videtur presenti tempore abbas. Ego in dei nomine Boronus cogitans pro deo vel reverencia sanctorum vel cenobie oracionis monachorum ut aliquid de nostra condonare deberemus, quod et ita fecimus. Hoc est quod dono ad ipsa casa dei in pago Alsaciorum villas noncupantes Lupfinstagni Batsinagmi Hischaigitisagmi in Wildromodihaime in Saxinhaime in Tunteshaime in Inginhaime Patenhaime Papanhaime. In iam dicto loca quid de genitore meo Badocune ad me pervenit, tam casis casalis campis pratis silvis accessisque omnibus mancipiis libertis accolabus una cum peculiare eorum. Quod ibidem in ipsos agros presente tempore uisus sum possidere, sicut superius diximus, post discessu nostro agentes vel successores memorati monasterii reuocent in dominacionem et, faciendo exinde quod voluerint pars monasterii liberam ac firmissimam abeant in dei nomine in omnibus potestatem. Si quis, si ego aut heredes mei aut ulla opposita persona qui contra hanc epistolam donacionis venire aut agere aliquid aut ullam calumniam generare presumserit, tunc inferam ego aut heredes mei sint culpapilis vobis vel agentes vel successores iam dicti monasterii auri libras duas sociante fisco, et nihilominus donacio hec omni tempore firma permaneat, stipulacione subnixa. Actum Mandodro castro, publici. Teste inlustro viro Borono qui hanc epistolam donacionis fieri rogavit. Testes: Alaricho. Rihberto. Unardo. Hiltrado. Ardoino. Gautsaldo. Ego Humbertus rogitus hanc epistolam donacionis scripsi et sub scripsi, anno tercio post transitum Theoderici regis.