Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 13


Datierung: 734 12 22
Ausstellungsort: Straßburg

Carta Liutfridi ducis de Batenandouilare.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg in pago Spirense in honore sancti Petri super fluvio Lutra constructum, ubi presenti tempore Erloaldus abba preesse videtur, ego inluster vir Liutfridus dux. Cogitans pro remedium anime ad deum vel pro affectum eterne retribucionis, conplacuit mihi ut res meas quod in Batenandovilla pater meus moriens dereliquid et ego contra germano meo Hebrohardo in porcionem recepi et ad me pervenit casis casalibus terris pratis silius pascuis accessisque omnibus peculium utriusque sexus domibus mancipiis. Ideo, agentes monasterii, hec omnia superius denominata ad iam dicto monasterio vel agentibus suis a die presente in vestram trado dominacionem possidendum, ut quicquid exinde facere volueritis liberam ac firmissimam habeant Christo propicio potestatem. Si quis vero, quod si ego aut aliquis de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona qui contra hanc epistolam testamenti venire aut agere aut aliquam calumniam generare voluerit, inferat ad agentes supradicti monasterii auri libras II, argenti pondera X et nihilhominus presens epistola firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Acta publice in civitate Argentoracinse. Ego Ansegarius presbiter rogitus hanc epistolam scripsi et subscripsi, notavi XI kalendas ianuarii anno XIIII regni domni nostri Theoderici regis. Teste inlustro viro Liutfrido duce qui hanc testamentum fieri rogavit. Signum Nordoldo. signum Ratbaldo. signum Hamerico. signum Hudone. signum Rihberto. signum Haimericho †.