Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 12


Datierung: (731-739 vor 10)

Carta Liutfridi ducis de pago Alisacinse.

Domino sancto meritisque beatificando in Christo patre Erloaldo abbati ego Liutfridus et coniunx mea Hiltrudis. Salutamus vobis, propter ea confidimus de amicicia et caritate vestra. Cognoscatis quod nobis, cum in foreste dominico que dicitur Fasenburgo conloquium insimul habuerimus, convenit de hominibus nostris qui conmanent in Bruningovilla et in Gaerlaigouilare, quod genitor meus Adalbertus pro anima sua ad monasterio sancto Petro concessit. Propter ea nobis pro amore Christi vel pro amicicia, vestra convenit ipsos homines, hoc sunt Mahtulfus, lrminulfus, Altmannus, Winimannus, Botalincus, Erpharius, Pertulfus, Winibertus, Sigiricho, ad ipso monasterio sancti Petri quod dicitur Wizenburg, quod est constructum in pago Spirense super fluvio Lutra, vobis de ipsos cinsos, quod nos pro lege retdiderunt, ad ipso monasterio retdant, ut neque nos neque iuniores nostri neque freta neque stuafa nec haribanno nullumquam tempere non reqviramus, nisi sicut diximus ad ipso monasterio ipsum censum retdant. Propterea precamus et petimus vobis pro amore Christi vel pro beati Petri apostoli, ut dignetis orare pro nobis, sancte et in Christo venerabilis pater. Signum Liutfrido duce qui hanc testamentum fieri rogavit. signum Hiltrude que consensit. signum Haiuni . signum Ermanricho . signum Theotrado . signum Affuni. signum Theotberdo Ego Haimo hanc cartam scripsi et subscripsi.