Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 9


Datierung: 735/736 03 23
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Ebrohardi de pago Alsacinse.

Mundi terminum ruinis crebrescentibus adpropinquante indicia certa manifestantur, experimenta liquida declarare noscuntur et ad discuciendas torpentes infidelium mentes illa dudum in evangeliis a domino dicta oracula incumbere noscuntur. Opere precium arbitror futurorum temporum vicissitudinem preocupans anticipare et incertum humane condicionis eventum sagaci mentis intuitu providere, quatenus et hoc inflictis facinorum vulneribus indulta pietatis remedia mercer adipisci. Ergo ego in dei nomen Ebrohardus et coniunx mea Chimildrudis considerantes qua gravamur sarcina peccatorum et reminiscentes bonitatem dei dicentis: Date elemosinam et ecce munda sunt vobis omnia, de tanta igitur miseracione domini et pietate confisi, idcirco per hanc epistolam donacionis donamus donatumque in perpetuum esse volumus atque de iure nostro in potestatem et dominacionem monasterii Wizenburg in honore sancti Petri constructum vel ceterorum sanctorum pignora que ibidem veneranda sunt, ubi Erloaldus abba preesse videtur vel turba plurima monachorum qui ibidem adunati sunt. Hoc est in pago Alisacinse in villa nuncupante Badenandovilare, quicquid Witharius ibidem pro beneficio nostro uisus est habere et ego contra german meo ad partem recepi, id est tam terris campis pratis silvis arealis domibus edificiis casis mancipiis acolabus presidiis peculiis utriusque sexsus aquis aquarumue decursibus mobile et inmobile, sicut a nobis de hac re moderne tempore possidetur. Vel si inantea inibi ipsam rem aliquid augmentare aut meliorare potuerimus ad prefato monasterio in alimoniis vel substanciam monachorum ibidem habitancium Christo protegente proficiad in augmentum, in ea scilicet racione ut, dum nos ipsi vivemus antedictas res sub usu beneficio tantummodo absque ullo preiudicio vel dominacionem aliquod ipsius monasterii possidemus, nisi tantum si aliquis ex servientibus nobis pro communa mercede relaxare voluerimus. Post obitum vero quando quidem deus voluerit noster absque ullius iudicis vel heredum nostrorum expectata tradicione cum omni re meliorata, quicquid in superscripta re in quibuslibet rebus atque corporibus augmentum vel inolentum fuerit, de presente hoc pars antedictum monasterio vel memorato abbati suisque successoribus in dei nomen perpetualiter derelinquant possidendum ita ut quicquid de predicta re pro oportunitate ipsius monasterii decreuerint liberam in omnibus habeant potestatem presente donacione, si quis vero, quod futurum esse non credimus, huic voluntati nostre pro quibus libet invenciones, si aliquis de heredibus aut proheredum nostrorum vel quislibet opposita persona repertus fuerit exstitere, a conventu christianorum vel limitibus eclesiarum extraneus habeatur et insuper inferat partibus monasterii sociante fisco auri libras X argenti pondera XX, et quod repetit evindicare nonvaleat, set presens donacio quam nos pro timore dei et amore pauperum Christo conscripta est, firma et inlibata omni tempore debeat perdurare, stipulacione subnixa. Acta publice in monasterio Wizenburg sub die kalendas aprilis anno XV regis domini nostri Theoderici. Testes: Ego Ebrohardus qui hanc donacionem fieri rogavi, et Chimiltrudis coniunx mea. Et alii testes: † HildifridoRumoaldo†. Guntfridot† Marcarado† Sigifrido† Winirado† Ermenoldo† Reginberto† Odilbert†. Thiouni†. Ego Williulfus hanc donacionem rogante domino meo Ebrohardo scripsi et subscripsi.