Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 10


Datierung: 739 03 16(-31)
Ausstellungsort: Straßburg

Carta quam fecit Liutfridus de Burghaime.

Sacrosancto monasterio Wizenburg in pago Spirense in honore sancti Petri super fluvium Lutra constructum, ubi presenti tempore Heroaldus abba preesse videtur, ego inluster vir Liutfridus dux. Cogitans ad deum pro affectum anime meae vel eternam retribucionem conplacuit mihi, ut res meas quod in villa Burghaime pater meus Adalbertus condam mihi moriens dereliquid et ego contra germano meo Hebrohardo in porcionem recipi et ad me pervenit, casis casalibus terris pratis silvis pascuis accessisque omnibus peculium domibus mancipiis vineis, totum quomodo Bernhardus in beneficio habuit. Ideoque, agentes monasterii, hec omnia superius denominata ad iam dicto monasterio vel agentibus suis a die presente in vestram trado dominacionem as possidendum, ut quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam habeatis Christo propicio potestatem. Si quis vero, quod si ego aut aliquis de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona qui contra hanc epistolam testamenti venire aut agere aut aliqua calumnia generare voluerit, inferat ad agentes supradicti monasterii auri libras IIII, argenti pondera XX et nihilominus presens epistola firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Acta in civitate Argentoracinse, publice. Ego Ansegarius rogitus hanc testamentum scripsi et subscripsi, notavi post medium mensem marcio, anno II post morte Theoderici regis. Testis: inluster vir Liutfridus duce qui hanc testamentum fieri rogavit. Teste Hiltrude que consensit. Nordoaldo †. Hudone †. Sigiriho †. Theotrado †. Theotbaldo †. Hodolberto †. Theotberto †.