Datierung: 737 06 19
Ausstellungsort: Durstel (n Drulingen)
Anno primo post transitu Theuderici regis. Ego itaque Ebrohardus cogitans pro anime remedium seu requiem sempiternum, ut aliquid de rebus meis ad eclesia sancti Petri ad monasterio Wizenburg quod est constructum super fluvio Lutra, ubi vir venerabilis Erloaldus abba preesse videtur, condonare deberem, quod ita et feci. Dono in pago Alisacinse ad ipsa aeclesia sancti Petri seu et relliquorum pignora qui ibidem constituta sunt, in fine Niufaras seu et Choualdomonte hobas IIII vineas III cum uineaturis et mancipia his nominibus: Reginhario cum uxore sua Angiliani, Liutbaldo, Leuboino, Alichoni, Gothildi, Auttrudi, Abani, et in ipsas fines tam terris mansis casis campis pratis pascuis silvis aquis aquarumve decursibus cum omni adiacencia. Hec omnia superius intimata dum aduixero sub usu fructuario debeam possidere et post meum discessum sine ullius iudicis interpellacionem in vestram recipiatis potestatem vel dominacionem. Si quis vero, quod, futurum esse non credo, si ego aut ullus de heredibus meis, vel quislibet opposita persona qui contra hanc donacioni mea venire temptaverit aut inmutare voluerit inprimis iram dei omnipotentis incurrat et insuper inferat socio fisco auri libras duas argenti pondera IIII et quod repetit non valeat evindicare. Et ut hec testamentum firmior sit manum meam propriam subtersignavi, et testes qui subscripserunt vel signarent modis omnibus conrogavi, stipulacione subnixa. Acta in villa Torestodelus sub die XIII kalendas iulias. Testes: Ebrohardus qui hoc testamentum fieri rogavit†. Bettuni†. Hittuni†. Theudebaldo†. Haimuni†. Adalrado†. Uinidisco†. Rathelmo†. Tructegiso. Alboino†. Hariberto†. Ego Faramundus scripsi et subscripsi.