Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 7


Datierung: 742 03 19
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta quam fieri rogavit Ratsuinda pro anima filii sui de pago Alsacense.

Sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wizenburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel aliorum sanctorum edificatum super fluvio Lutra in pago Spirense, ubi vir venerabilis Welandus presenti tempore abba esse videtur. Ego enim in dei nomine Ratsvinda cogitans pro remedium anime filii mei Bernoni dono ad iam dicto monasterio a die presenti donatumque in perpetuum esse volo hoc est in pago Alsacinse in marca inter Pruningesuvilare et Marcaberganesuvilare, hoc est de terra culturali XX iurnales in campum unum iuntos, et est terminata: ab uno latere habet Suaidemundus et ab alio latere habet Ratwino et ab uno fronte pervenit in Saluxsia Similiter dono inter Gerlageswilare iurnales septem de terra culturali, in ea vero racione ut nomen filii mei Bernoni in libro vite conscribatur vel recenseatur et vos ipsam terram habeatis ab ac die et teneatis et vestris successoribus in dei nomine relinquatis vel quicquid exinde eligeritis faciendi, liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa aut aliquis de heredibus vel proheredibus meis, seu qualibet obposita persona qui contra hanc epistolam donacionis mee, quam ego spontanea voluntate fieri decrevi, venire vel infrangere voluerit, inprimis iram dei omnipotentis incurrat, si emendare noluerit, et insuper inferat ad partibus ipsius monasterii sociante fisco auri libram I, argenti pondera duos et multa sustineat, et quod repetit evindicare non valeat, set presens epistola omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Acta publice in monasterio Wizenburg sub die XIIII kalendas aprilis, anno primo regnante Carlomanno duce. Signi: Ratsuinda que hanc donacionem fieri rogavit. signum Gammanno. Signum Grabardo. signum Chadoberto. signum Bertrigo. signum Waltchrogot. Ego Theutegarius peccator presbiter hanc epistolam scripsi et subscripsi.