Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 6


Datierung: 713 04 11
Ausstellungsort: Weißenburg

Hic est donacio Epphani de Gerlaigovilla de pago Alsacinse.

Venerabili in Christo patre Ratfrido abbati. Ego Eppha femina donatrix et cogitans pro remedium anime meae conplacuit mihi animo ut de re mea propria una cum consensu filii mei nominae Sighichario aliquid ad loca sanctorum condonare deberem quod ita et feci. Ergo dono donatumque in perpetuum esse volo a die presenti hoc est in marca Gaerlaigovilla in pago Alsacinse super fluvio Sura mansum unum et de terra arabilia ad ipso manso aspiciente iurnales Vlll ad integro, seu edificiis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus de libeldute mea quod mihi maritus meus secundum more legum tradidit ad possidendum. Omnem vero istam rem superius nominatam ad monasterio Wizenburg ubi tu presenti tempore esse videris sicut superius dixi a die presente prumta deuocione trado ad possidendum. Propterea tibi hanc epistolam donacionis fieri iussi ut ab hac die rem ipsam in tuam recipias potestatem hoc est habendi tenendi vendendi commodandi tuisque posteris relinquendi vel quicquid exinde eligeris faciendi liberam et firmissimam in omnibus habeas potestatem. Et si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa aut aliquis de heredibus vel coheredibus meis aut quislibet opposita persona qui contra hanc donacionem venire conaverit et inrumpere voluerit inferat tibi sociante fisco auri uncias V, argenti pondera VI coactus exsolvat, et hoc quod repetit evindicare non valeat, set hec presens donacio omni tempore firma permaneat, stipulacione subnixa. Acta publice in monasterio Wizenburg sub die III idus aprilis, anno III regnante domno nostro Dagoberto rege. Testes: Eppha que hanc donacionem fieri rogavit. Sighichario filio ipsius†. Alaichone†. Adalgiso†. Adolacho†. Bertelaigo. Eparlaigo†. Ego Hildifridus presbiter scripsi et subscripsi†.