Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 5


Datierung: 743 01 28
Ausstellungsort: Weißenburg, vor der Petersbasilika

Donacio quam fecit Udo de pago Alsacince.

Dum fragilitas humani generis pertimescit ultimum vite temporis subitaneam transposicionem venturam, oportet ut non inveniat unumquemque imparatum, ne sine aliquo boni operis respectum migret de seculo, nisi dum in suo iure et potestate consistit, preparet sibi uiam salutis, per quem ad eternam valeat beatitudinem pervenire. ldeoque ego in dei nomine Udo dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterium Wizenburc quod est constructum in honore apostolorum Petri et Pauli vel aliorum sanctorum plurimorum, ubi vir venerabilis Welandus abba presenti tempore esse videtur. Hoc est in villa vel in marca Westove in pago Alsacinse dono a die presente, sicut iam superius dixi, pro remedium anime meae sive pro requiem sempiternam X iurnales de terra aratoria et prato ubi potest annis singulis plus minus V carrada de feno colligere. Hoc a die presenti trado atque transfundo in ea vero racione ut ab hac die habendi tenendi vendendi vel quicquid exinde eligerint facere liberam ac firmissimam in omnibus Christo propiciante habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus vel proheredum meorum vel quolibet opposita persona qui contra hanc epistolam donacionis venire temptaverit, noverit una cum sacratissimo fisco auri libram unam, et argenti pondera duo multa sustineat et quod repetit non valeat evindicare, set presens epistola omni tempore firma permaneat manum meam proprium subtersignavi et testes qui subscripserunt aut signaverunt in presente rogavi, stipulacione subnexa. Acta publice in monasterio Wizenburc ante basilica sancti Petri sub die V kalendas februarii anno secundo post obitum domini nostri Carloni quando successerunt in regno filii sui Carlomannus et Pippinus regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum. Testis: Udoni qui hanc donacionem fieri rogavit, et alii testes: Immoni sive Irminfrido filio suo. Ludowino. Ego itaque Theutegarius assi indignus presbiter scripsi et subscripsi.