Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 4


Datierung: 743 01 18
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Grimhildane de pago Alysacinse.

Ego itaque in dei nomine Grimhildis pro intuitu divino vel pro remedium anime mee dono donatumque in perpetuum esse volo a die presente ad monasterium Wizenburc quod est constructum in pago Spirense super fluvio Lutra in honore sanctorum Petri et Pauli vel aliorum plurimorum sanctorum, ubi presenti tempore Welandus abba esse videtur. Hoc est in pago Alisacinse in fine vel in marca Wiccobrocho hoba una cum mansis casis aedificiis vel quicquid in ipsa hoba aspicere videtur et silua ibidem mihi aspicientem ad porcos crassare plus minus XV, et fractas XXX, vel quicquid in ipsa fine uisa sum habere vel dominare, ad integro vobis trado atque transfundo. Similiter et in Hariolfesvilla dono prato, ubi potes plus minus colligere de feno carradas VII, in ea vero racione ut sub hac die presente suprascriptas res pars ipsius monasterii vel monachi ibidem consistentes in eorum recipiant potestatem habendi tenendi vendendi commodandi suisque successoribus relinquendi Christo propicio in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipsa aut ullus de heredibus meis vel proheredum meorum qui contra hanc donacionem venire temptaverit aut infrangere voluerit, inprimis iram dei omnipotentis incurrat et noverit se una cum sacratissimo fisco auri libram I, argenti pondera duo multa sustineat, et quod repetit non valeat evindicare, set presens testamentum quem ego ipsa promtissima et spontanea voluntate mea fieri rogavi firmus et inuiolatus permaneat omni tempore. Et ut hec circa te firmior sit manu mea propria subter signavi et testes qui subscripserunt aut signaverunt in presente rogavi stipulacione subnexa. Actum in monasterio Wizenburc sub die XV kalendas februarii anno secundo principatu Carlomanno et Pippino ducibus Francorum quando successerunt in regnum regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum. Testes: Grimhilde que hoc testamentum fieri rogavit. et alii testes: Odalberto. Hadaberto. Foldulfo. Sigiberdo. Arbione. Hildifrido. Irminolfo. Cearolfo. Ego Theutegarius scripsi et subscripsi.