Datierung: 739 10 23
Ausstellungsort: Weißenburg
Anno III post obitum regni domini nostri Theotirichi regis. Ego itaque in dei nomine Helpoaldus pertractans casus humane fragilitatis dum est anima in proprio corpore conuersabilis ita se studeat redimere aut vel ex aliquo, si non senciat eterna suplicia sustinere. Cognoscat ergo sactitas vestra, quod ego iam dictus Helpoaldus pro anime meae remedium seu pro requiem sempiternam exposui dare, ideoque dono donatumque in perpetuum a die presenti esse volo, hoc est in pago Alsacinse in villa que vocatur Cazfeldes hobas IIII aut amplius excepta terra indominicata. Hoc est tam terris campis pratis vineis silvis pascuis aquis aquarumve decursibus, quicquid in ipsa fine uisus sum habere, in integro dono ad monasterium Wizenburc quod est constructum in honore sancti Petri vel aliorum sanctorum super fluvio Lutra in pago Spirense, ubi Wielandus presenti tempore abba esse videtur, excepta silua porcionem meam Helinlohu qui mihi reservani. Propterea hanc epistolam donacionis fieri rogavi, ut ab hac die ipsam rem habeant teneant atque possideant et eorum successoribus derelinquant. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredum meorum vel quolibet opposita persona qui contra testamentum istum venire vel infrangere voluerit quem ego expontanea voluntate fieri rogavi, inprimis iram dei incurrat, si emendare noluerit et insuper inferat sacratissimo fisco auri libras III, argenti pondera V multa sustineat et quod repetit evindicare non valeat, set presens testamentum omni tempore firmus et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actus publice in monasterio Wizenburc sub die X kalendas novembris. Testes: Ego Helpoaldus qui hunc testamentum fieri et firmare rogavi. Sigibaldo. Addone. Arbione. Ego itaque Theutegarius presbiter rogitus hunc testamentum scripsi et subscripsi.