Dating: 742 06 15
Place of Composition: Weißenburg
Nihil, ut ait apostoIus, in hunc mundum intulimus nec quicquam ex eo auferre poterimus nobiscum, nisi quod ob anime salute ad loca sanctorum devoti domino offerentes. Cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, ego itaque in dei nomine Liutfridus et coniunx mea Theutila pro remedium anime nostre et remissionem peccatorum nostrorum, ut veniam in futuro consequi meramur, donamus omnes res nostras ad monasterium Wizenburc, quod est constructum super fluvio Luttra in honore sanctorum Petri et Pauli vel aliorum sanctorum in pago Spirense, ubi vir venerabilis Wielandus abbas presenti tempore esse videtur, hoc est donamus in Cincionesuvilare in pago Alsacinse, quam ex aliquo parentum nostrorum aut undecumque ad nostram pervenit dominicacionem et presenti tempore possidere videmus, cum omni merito et termino suo cum adiacenciis adiuntis apendiciis cum terris domibus edificiis mobilibus et inmobilibus et mancipia denominatas XIII - hec sunt nomina eorum: Guntrammo, Gundoino, Dumberto, Erchenhildi, Ingoberto, Seculfo, Bertgundis, Theutlindis, Autperta, Perinane, Lupane, Vulfhilde, Folclindis cum hoba et molino constructo vel campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus, quicquid in ipsa fine superscripta et in alio loco, in Heconheim, hoba IIII et vineas III cum casis campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus, et tercio loco Modenesheim hoba una cum campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus, et in quarto loco Hohenheim prado uno ubi potes colligere X carrada de feno, vel undecumque nostra fuit possessio, in integro per epistolam cessionis nostre uisi fuimus concessisse, et eam vobis ad partem superscripti monasterii recepistis, in ea vero racione ut post tiscessum nostrum amborum habendi tenendi vendendi commodandi possidendi vestrisque successoribus derelinquendi, vel quicquid exinde eligeritis faciendi, per hanc testamentum donacionis liberam in omnibus et firmam Christo propicio habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel proheredum nostrorum seu quolibet opposita persona qui contra hanc testamentum donacionis, quam nos spontanea voluntate fieri rogavimus, venire temptaverit aut infrangere voluerit vel inrumpere inprimis iram sancti trinitatis incurrat et ab omni eclesia catholica excommunicatus apareat, ita dumtaxat si emendare noluerit, insuper inferat ad partem superscripti monasterii tantas quantas ipsas res inmelioratas ualuerint, et sociante fisco auri libras III, et argenti pondera V coactus exsolvat, et hoc quod repetit nullatenus valeat evindicare, et presens testamentum firma et inviolata permaneat. Et ut hec circa te firmior sit, manum meam subter signum feci et testes qui subscripserunt aut signaverunt in presenti rogavi, stipulacione subnexa. Acta publice in monasterio Wizenburc sub die XVII kalendas iulii anno primo regnante domno Carlomanno duce post obitum Carlo principe maiorem domus palacio regis. Testes: Leutfridus et Theutila qui hanc testamentum fieri rogaverunt; et alii testes: Hildifridus filius eius. Ruadhartus. Offuni. Fricguni. Sigiricho. Sigifrido. Hariricho. Hildifrido. Wicbaldo teste. Ego Theutegarius rogitus scripsi et subscripsi.