Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 1


Datierung: 742 06 15
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Haroinus. De pago Alisacinse

Cognoscat magnitudo seu utilitas vestra qualiter ego in dei nomine Haroinus pro remedium animae meae vel pro eterna retributione conplacuit mihi ut de facultate mea aliquid ad loca sanctorum condonare deberem quod et ita feci. Ego ergo dono donatum que in perpetuum esse volo a die presenti ad monasterium Wizenburgo quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum super fluvio Lutra in pago Spirense, ubi vir venerabilis Welandus abba presenti tempore esse videtur, hoc est in pago Alsacinse iuxta fluvio Sura in Chirihcouvilare dono hobas III et mancipia super commanentes Hahilulfus cum uxore sua Loria et filio ipsius Willulfo et Racambertus et Rimbertus, insemul homines qui super ipsam terram videntur deservire, hoc est tam massis domibus edificiis mancipiis acolabus campis pratis vineis silvis pascis aquis aquarumve decursibus, quicquid in ipsa fine uisus sum habere dono trado atque transfundo ad integrum. Similiter in Neofares Sigimund cum sua hoba et cum uxore sua Bilidruda cum omni peculiare eorum et vineas illas in Hovaldomonte ad integro. Similiter in alio Ioco in Teuringas Haraldo cum sua hoba et terras indominicatas hoc est campis vineis silvis pascuis aquis aquarumve decursibus quicquid ibi de porcione mea uisus sum habere et dominare trado ad integro. Dono similiter in Saxinesheim Vulcheiro cum uxore sua Cotsane cum infantes eorum Bertcheiro et Herpdrudi cum hoba vel cum omni peculiare eorum hoc est tam mansis campis vineas profectas quicquid ibi uisus sum habere et dominare in integro trado atque transfundo. Similiter in villa Wangas Winnone cum sua hoba et Chibehilde genetrice sue cum omni peculiare eorum hoc est tam mansis casis campis vineis silvis et forste perfecta ad integro. Similiter in Wigone monte mansis campis quicquid ibi uisus sum habere trado in integro. Similiter dono in pago Sarohense super fluvio Aquila Molinauna in fine vel in marca Haganbache. Hec omnia a die presenti in integro trado pro eternam beatitudinem seu pro requiem sempiternam perpetualiter possidendum, ut nomen meum in libro vite scribatur vel recenseatur. Propter ea hanc testamentum fieri rogavi, ut superscriptas res pars ipsius monasterii vel monachi ibidem deservientes ab hac die in eorum recipiant potestatem, habendi tenendi vendendi possidendi commodandi suisque successoribus derelinquendi vel quicquid exinde eligerint faciendi, per hanc testamentum donationis liberam in omnibus habeant potestatem Christo propiciante. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel proheredum meorum vel quodlibet oposita persona, qui contra hanc testamentum venire conaverit, aut inrumpere vel infrangere voluerit, inprimis iram dei omnipotentis incurrat et ab omni eclesia chatolica excommunicatus apareat, ita dumtaxat si emendere noluerit, insuper inferat ad partem ipsius superscripti monasterii sociante fisco auri libras III, et argenti pondera V coactus exsolvat et hoc quod repetit nullatenus valeat evindicare, et hec presens testamentum omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulacione subnexa. Acta publice in monasterio Wizenburc sub die XVII kalendas iulias anno primo regnante domino nostro Carlomanno. Signi. Haroinus qui hanc testamentum fieri rogavit. signum Sicuvino filio suo. signum Eburardo. signum Haimuni. signum Adalrado. Alboino. Hariberto. Rathelmo. Hittuni. Ego itaque Teutegarius quamvis peccator presbiter hanc testamentum rogitus scripsi et subscripsi.