Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Tours-Überarbeitung 2 (lat)

Hochzeitsgabe verschiedener Güter

Hochzeitsgabe verschiedener Güter durch einen Mann an seine Braut anlässlich ihrer am Folgetag bevorstehenden Hochzeit nach durch Verlobungsgabe (arrha) und Verlobungskuss geschlossener Verlobung, bekräftigt durch Männer guten Leumunds.

2

DONATIO IN SPONSA FACTA

Latores legis aedicerunt et antiqua consuetudo aedocet, ut prius arrarum coniugiae postmodum osculum intercede[ntis] personarum qualitate concedatur, sicut in theodosiano codicede sponsalibus et ante nuptias donationibus narrat auctoritas, utquicumque vir in sponsam suam ante die nuptiarum de rebus suis propriis donare vel conferre voluerit, per serie scripturae hoc alligare percuret.

Igitur ergo ego in Dei nomine ille, filius illius:

Dum multorum habetur percognitum, qualiter ego aliq[ua] feminaaut puellanomine illa, filia illius, per consensu vel voluntate parentum vel [amico]rum nostrorum eam legibus sponsare volo [et] Christo propitio, sicut mos est et antiqua fuit consuetudo, ad le[gi]ttimum matrimonium vel coniugium sociare cupio. Propterea placuit mihi atque bona decrevit voluntas pro amore vel dilectione ipsius feminae, ut ante die nuptiarum per hanc titulum osculum intercedentis ha diae praesente aliquid de rebus meis ei condonare vel conferre deberem. Quod ita et mihi placuit fecisse. Dono tibi, dilecta sponsa mea illa, donatumque in perpetuum esse volo; hoc est locello, res proprietatis meae, nuncupante illo, hunacum domibus, aedificiis, terris, vineis, pratis, silvis, exenis, a[b]iacenciis, acolabus, mancipiis, libertis, aquis aquarumve decursibus, mobile et immobili; cum omni supraposito usque ad abiacentiis, tam de alode meo quam de comparatu vel de quolibet adtractu undique ad me noscitur pervenisse, totum et ad integrum, sicut a me praesenti tempore vide[tur] [esse] possessum. Haec omni[s] re[s] superius nominatas atque conscriptas, dilecta sponsa mea iamdicta, per hanc osculum intercedentis a die praesente in integrum tibi dono ad habendi et possi[de]ndi. Et de mancipiis meis similiter, ita ut, dum advixeris, secundum legis o[rdinem] [ten]eas atque possideas nostrisque, qui ex nobis procreati fuerint, filii vel filiae relinquas, si ipsi defuerint, cui lex est.

Si quis vero, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quislibet extranea aut obposita persona, qui contra hanc donatione, quod est osculus intercedentis a me factus, venire aut aliqua calumnia generare praesumpserit, cui litem intulerit solidos tantos conponat, et i[nsuper] repetitio in nullisque modis obtineat firmitatem, sed praesens donatio ista a me facta, meis vel bonorum virorum manibus roborata cum stipulatione subnixa omnique tempore maneat inconvulsa.