Concession par l’abbé Évrard, a Constantius, d’un quartier de terre dans
la viguerie de Chanceaux.
Datierung: 990
XP. [In nomine Summi Salvatoris nostri, nos quidem Evr]ardus, abbas coe[nobii Sancti Juliani, notum immo et] percog[nitum esse volu]mus cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae, praesen[tibus scilicet] et futuris [precipueque] successoribus nostris, quoniam deprecatus est nos qui[dam homo,] nomine Con[stantius, u]ti ex rebus Sancti Juliani, quae nostro stipendiar[io] .....tae sunt, ar[pen. I et] quarterium unum de terra arabili ad vi[tas ...... sibi et du[obus successo]ribus suis, per hujus nostrae auctoritatis testa[mentum concede]remus, sub in[stitutione ce]nsus annuatim reddendum. Cujus dep[recationem ben]igne recipie[ntes conce]ssimus jam dicto Constantio et duobus succ[essoribus suis pre]fixum arpen. [et quar]tarium unum, sitos in pago Turonico, in vicaria C[ancellacen]se, in villa...... Terminatur vero ipsa terra ex omnibus par[tibus terra e]x ipsa potes[tate. Eo aute]m modo concedimus eis predictam terram ut habeant l[icentiam desuper] edificandi, p[lantandi, con]struendi et quicquid melius voluerint emeliorandi ......bi fuerit et v[endendi] vel dimittendi; verumtamen ad ipsam potestatem solventes [exinde anni]s singulis, ad [festivitatem] Sancti Juliani quae celebratur V kal. septembris, ad usus nostros, c[ensum]..... et eis amplius [non requira]tur aut exigatur; et si de eodem censu tardi aut neg[legentes exs]titerint idip[sum eis emendar]e liceat et quod tenuerint non ideo perdant. Ut autem haec auctorita[s certior hab]eatur, manu [propria eam] firmavimus manibusque fratrum nostrorum affirmari rogavim[us.]
Evrardus conob[ii Sancti Julia]ni humilis abbas [huic manu]ifirmae subscripsit.
Rotbertus monachus et d[ecanus] [subscripsit.] Christianus monachus [subscripsit]. Rainaldus I monachus [subscripsit.] Bertramnus monachus [subscripsit.] Andreas primus monachus [subscripsit.] Gauzbertus aeditu[us subscripsit.] Ingelbardus s[acerdos subscripsit.] Adalulfus sac[erdos subscripsit.] Adraldus sac[erdos
subscripsit.] Durandus laicus et ...... [subscripsit.] Item Durandus le[vita]...... [subscripsit.] Gumbertus lev[ita subscripsit.] Boso levit[a subscripsit.] Rainaldus II le[vita subscripsit.]
[A]ndreas.....subscripsit. [Is]ambert[us].......subscripsit. Hucbaldus ....... subscripsit. [E]rlebald[us]....... subscripsit. [T]ethbald[us] ..... subscripsit. [H]ucbaldu[s]...... subscripsit. [Jo]hannes..... subscripsit.
Godolbertus levita et monachus subscripsit. Girardus sacerdos et monachus subscripsit. Amalbertus sacerdos et monachus subscripsit. Ervicus subdiaconus subscripsit. Maingaudus subdiaconus subscripsit. Fulbertus subdiaconus subscripsit. Pontius subdiaconus subscripsit. Girbertus puer subscripsit. Hugo puer subscripsit. — Constantinus sacerdos et monachus subscripsit. Calman monachus subscripsit.
Data m[en]se ap[rili anno incarnationis] Dominice D CCCC XC ...... Hu]gone anno .......... mag[istro] ...... scolae.