Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Concession a Saint-Julien par Eudes, comte de Tours, de deux arpents de vigne, aux environs de Tours, près le lieu appelé Villeneuve.
Datierung: 994 05 20

XP. In nomine sum[mi Salvatoris] Dei, Odo gratia omnipotentis Dei Turonorum comes, notum immo et percognitum esse volumus cunctis fidelibus Sanctae Dei ecclesiae, presentibus scilicet ac futuris precipueque successoribus nostris, quoniam deprecatus est nos quidam vassallus ac fidelis noster, nomino Gualterius, uti ex rebus beneficii sui quod de nobis tenere videtur, ex comitatu Turonicae urbis pertinentem, videlicet de illa catena, hoc est arpñ. II de vinea quos Vivianus ad monachos Sancti Juliani, qui consistunt in suburbio Turonice urbis, contulit perpetualiter ad habendum sub institutione census annuatim reddendum, per hujus nostrae auctoritatis testamentum, concederemus. Cujus deprecationem benigne recipientes concessimus jam dictis monachis supralibati Sancti Juliani prefixos arpñ. II de vinea, sitos in pago Turonico, in illis varenis quae conjacent in circuitu Turonicae urbis, non longe a loco quae dicitur Villa Nova. Terminantur de una parte, terra ipsius potestatis; et de altera parte, terra Sancti Hilarii, ex beneficio Guandalberti; et de duabus aliis partibus terra Sancti Salvatoris, cujus capella est sita infra muros Turonicae civitatis, quam tenet Ingelbertus prepositus. Eo etiam modo concedimus eis praenominatos arpñ. II de vinea ad jamdictos Sancti Juliani monachos, ut habeant licentiam desuper aedificandi, plantandi, construendi et quicquid melius elegerint emeliorandi, solventes exinde annis singulis ad festivitatem Sancti Briccii, quae celebratur idus novombris, Gualterio fideli nostro, sive successoribus suis, qui eandem terram de illa praelibata catena in manu sua tenuerit, censum dr. XII, et eis amplius non requiratur aut exigatur; sed sub tali censu libere ac quiete teneant et possideant nemine inquietante atque contradicente. Et si de eodem censu tardi aut neglegentes reperti fuerint, id ipsum emendare studeant, et quod tenuerint non ideo amittant; habeantque licentiam dandi, vendendi, relinquendi, et quodcumque melius voluerint, faciendi. Ut autem haec auctoritas firmior sit, firmiorque permaneat, manu propria eam subterfirmavimus, manibusque fidelium nostrorum adfirmare rogavimus.

Odo Turonorum comes hoc signum confirmationis fecit. Signum Guilelmi comitis, nepotis ejus.

Signum Gualterii, qui hanc auctoritatem fieri deprecatus est et ipse firmavit.

Signum Hucberti. Signum Alonis. Signum Gelduini. Signum Guicherii. Signum Rotberti. Signum item Rotberti. Signum Amalrici. Signum Acfridi, fratris ejus. Signum Erberrti. Signum Solionis. Signum Corbonis. Signum Guarnerii. Signum Aimerici. Signum Gauzfridi. Signum Odulgerii. [Signum Er]vei. Signum Odonis. Signum Hugonis. Signum Theoderici. Signum Ardradi. Signum [Drogonis.] Signum Guarini. Signum Geilonis. Signum item Hugonis. Signum Guarnaldi. Signum Frodonis. Signum Helgodi. Signum item Hugonis.

Data mense maio, die Pentecostes, in civitate Turonus, anno incarnationis Dominicae, DCCCCXCIIII, sive anno VIII regnante Hugo rege.

XP. Adalgerius indignus sacerdos rogitus ab Ingelberto antigrafo scripsi et subscripsi.