Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Concession par l’archevêque Ardouin a Arnaud et a sa femme Amalbergue de deux arpents et demi de terre, dans la villa Verotio, située viguerie de Montlouis.
Datierung: 983 10

XP. In nomine summi Salvatoris Dei, Arduinus, misericordia Dei sanctae Turonicae sedis archiepiscopus, notum immo et percognitum esse volumus, cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae, presentibus scilicet ac futuris precipueque successoribus nostris, quoniam deprecatus est nos quidam clericus et canonicus nostrae matris ecclesiae, nomine Ascelinus, uti ex rebus presbiterii sancti Saturnini ecclesiae quae est sita in villa Verotio, quam ipse de fideli nostro Gauzfrido vicecomiti tenere ac regere videtur, hoc est arpennes II et medium de terra arabili, cuidam homini nomine Arnaldo, et uxori suae nomine Amalbergae, sub institutione census annuatim reddendum, per hujus nostrae auctoritatis testamentum concederemus. Cujus deprecationem, una cum assensu et voluntate prefato Gauzfrido vicecomiti atque fideli nostro, benigne recipientes, concessimus jam dicto Arnaldo et uxori suae Amalbergae prefixos arpennes II et medium de terra arabili, sitos in pago Turonico, in vicaria Montislaudiacensi, in villa Verotio. Terminantur de tribus partibus terra ex nostro episcopatu ex beneficio jam dicto Gauzfrido fideli nostro, quarta parte via publica. Eo etiam modo concedimus eis, ut habeant licentiam desuper aedificandi, plantandi, construendi et quicquid melius elegerint emeliorandi, solventes exinde annis singulis, ad festivitatem sancti Saturnini, quae colitur III kal. decembris, Ascelino clerico, sive successoribus suis, censum dr. X et eis amplius non requiratur aut exigatur, sed sub tali censu libere ac quiete teneant et possideant, nemine inquietante atque contradicente. Et si de eodem censu tardi aut neglegentes reperti fuerint, id ipsum emendant et quod tenuerint non ideo amitant. Habeantque licentiam, tam in vita quam et ad mortem, aut vendere aut ad unum ex propinquioribus parentibus vel amicis quem maelius maluerint, prefatam terram sub prescripto censu, cum omni emelioratione relin[quere]. Ut autem haec auctoritas firmior sit et firma permaneat, manu propria eam subter firmavimus, manibusque fidelium nostrorum in synodali conventu adfirmari rogavimus.

XP. Arduinus, misericordia Dei Turonorum archiepiscopus, scripsit et subscripsit.

XP. Ascelinus decanus hanc manumfirmam fieri deprecatus est, subscripsit.

XP. Froterius archipresbyter atque archidiaconus subscripsit.

XP. Boso archidiaconus subscripsit.

XP. Ingelbertus archidiaconus subscripsit.

Aimericus subscripsit.

(Paraphe initial.) Sicbardus presbyter atque precentor subscripsit.

(Paraphe initial.) Mainerius clericus atque abbas subscripsit.

(Paraphe initial.) Otbertus diaconus subscripsit.

Ermenfridus presbyter subscripsit.

Christianus presbyter subscripsit.

Seglenus presbyter subscripsit.

Guarnerius presbyter subscripsit.

Dodaldus presbyter subscripsit.

Gyrardus diaconus subscripsit.

Rotbertus diaconus subscripsit.

Aganus diaconus subscripsit.

Martinus diaconus subscripsit.

Berno diaconus subscripsit.

Gunbertus diaconus subscripsit.

Odilo clericus subscripsit.

Rotbertus clericus subscripsit.

Guido clericus subscripsit.

Raimbaldus clericus subscripsit.

Leotardus clericus subscripsit.

Item Guido clericus subscripsit.

Vulgrimnus clericus subscripsit.

Fredricus clericus subscripsit.

Hugo clericus subscripsit.

Signum Gauzfridi vicecomitis, ad cujus beneficium pertinere videtur.

Ebrardus archipresbiter subscripsit.

Odo archipresbiter subscripsit.

Alcherius presbyter subscripsit.

Guanincus presbyter subscripsit.

Otbertus presbyter subscripsit.

Rainardus presbyter subscripsit.

Rainaldus archipresbiter.

Bernardus presbyter subscripsit.

Signum Gelduini. Signum Plastulfi. Signum Adraldi. Signum Rotberti. Signum Rainaldi. Signum O.....di. Signum item Rotberti. Signum Arduini. Signum item Rainaldi. Signum Siardi. Signum Odonis.

Data mense octobrio, in civitate Turonus, in plena synodo, anno dominicae incarnationis DCCCCLXXXIII, sive anno XXVII regnante Lothario rege.

XP. Durannus licet indignus sacerdos presens fui et rogitus ab [Ingelberto antigrafo] scripsi et subscripsi.