Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation a Saint-Julien par Guandalbert de vignes, près l’abbaye.
Datierung: 979

XP. Dum vivimus, movemur et sumus et adhuc mortali carne circumdamur, cogitare deb[emus] quia de terra sumus et in terram ibimus et cum vermibus et serpentibus terram hereditabim[us.] Necquiquam boni exeuntes de hoc seculo nobiscum portabimus, nisi quod pie, juste ac recte operati fuerimus. Quapropter, dum adhuc a domino inducias nobis permittente in hac vita expectamur, dignum est ut ex caducis aeterna, ex transitoriis manentia mercemur gaudia. Quod ego Guandalbertus, mecum reputans, simulque facinorum meorum sarcinam metuens, atque clementiam Omnipotentis Dei mihi placabilem fieri concupiscens, pro remedio animae meae et genitoris mei aliorumque parentum meorum, dono donatumque imperpetuum esse volo, monasterio Sancti Juliani monachisque eundem incolentibus locum, res quasdam juris mei, quas pater meus juste vel injuste adquisivit, possedit ac tenuit, mihique eas hereditario jure reliquit; id est, quarterios IIIes de vinea, ut habeant ipsi monachi unde apud Deum pro me juste intercedant. Sunt autem ipsi supradicti III quarterii non longe a muro ejusdem Sancti Juliani, videlicet intra clausum ipsius quod est ante portam monasterii, de cujus potestatis alodo et ipsi sunt, sicut multorum testimonio comprobavimus. Terminatur vero ipsa vinea, a duobus frontibus viis publicis; a tercia vero parte vinea Fulconis, Beati Martini canonici; a quarto autem latere vinea sepe scripti Sancti Juliani. Infra istas autem terminationes, eo modo cedo eis, dono vel reddo eandem vineam, ut ab hodierno die et infra, decimas ejus quas actenus minime habuerant, ex integro recipiant. Et ego, diebus quibus vixero, si mihi placuerit, in usus proprios eam retinebo. Post obitum vero meum, cum omni emelioratione et integritate, absque ullius repetione aut contradictione, eam recipiant, nemine inquietante vel contradicente. Ut autem ipsa cessio, donatio vel redditio firmior habeatur, certiusque a nobis facta credatur, manu propria, sub signo sanctae crucis eam subterfirmavi, manibusque seniorum aliorumque fidelium meorum corroborari rogavi.

XP. Arduinus gratia Dei Turonorum archiepiscopus huic manufirmae subscripsit.

Signum sanctae crucis Gandalberti vassalli, qui hanc donationem libenti animo fecit.

Signum Corbonis vassalli.

Signum Arduini fratris ejus.

Signum Ratherii vassalli.

Signum Seiardi vassalli.

Mainerius clericus subscripsit.

Signum Ervei.

Data simulque corroborata mense julio, in civitate Turonus, super mensam Domni Arduini archiepiscopi, anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXVIIII, in quo Hlotharius rex Ludovicum filium suum regem constituit.

Evrardus, licet indignus diaconus, presens fui et jussu Domni Arduini archiepiscopi scripsi et subscripsi.