Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation a Saint-Julien, par Girous et sa femme Gyrvis, d’une villa nommée Vilers, située in pago Anguliacensi.
Datierung: 978 – 983

XP. Ecclesiae sanctae fideli devotione subvenire ejusque utilitatibus pio amore concurrere, justarum est mentium, quia exinde caelestium gaudiorum credunt percipere portionem. Igitur dum vivimus, movemur et sumus, considerare debemus quia de terra sumus et in terra ibimus. Proinde, ego Girous, considerans inmensa peccatorum meorum pondera, simulque pertremiscens ultimi judicii diem, in qua unusquisque pro id quod gessit redditurus est rationem, cogitare coepi, quod pium rectumque erat, ut pius Dominus veniam meorum peccaminum mihi donare dignetur, de rebus [meae pro]prietatis aliquid ad coenobium Sancti Juliani quod domnus Teotolo, quondam archiepiscopus, ad communem multorum utilita[tem in] suburbio Turonicae urbis construxit, in spetiales usus monachorum ibidem Domino famulantium, cum consen[su uxoris meae nom]ine Gervis, necnon filii nostri, vocabulo Arduini, reliquorumque parentum meorum superstitum, dono donatumque in perpetuum esse volo: hoc est alodum meum, villam nuncupantem Vilers, sitam in pago Anguliacensim, quod mihi ex parentum meorum possessione jure hereditario contigit, cum terris cultis et incultis, cum silvis, vineis, pratis, pascuis et cum omnibus meis consuetudinibus, et perviis et exitibus. Haec omnia predicta, sicuti mea videtur esse possessio, de meo jure et dominatione, in jus et potestatem Sancti Juliani, in spetiales usus monachorum, domno videlicet Euvrardo abbati, ceterisque monachis in ecclesia ejusdem Sancti Juliani Domino devote famulantibus, caedo, trado, transfundo perpetualiter ad habendum. Adjacet autem prefixus alodus inter villam Limeriacum et villam Congiacum necnon et villam Floriacum, atque potestatem Sancti Martini de Castris. Si vero fuerit post hunc diem qui [con]tra hanc donationem quam pro remedio animae meae, ac conjugis suprascriptae atque filii nostri jam prefixi, ceterorumque parentum meorum, viventium sive mortuorum, Deo et Sancto Juliano fecimus, aliquam calumpniam inferre temptaverit, nos ipsi aut ullus ex heredibus ac pro heredibus nostris, primitus iram Domini nostri Jhesu Christi ac ipsius martyris Juliani incurrat, et a societate sanctorum alienus existat, et insuper auri ad purum recocti libras XXX, multatus exsolvat, suaque repeticio nullum obtineat effectum. Et ut haec donatio, nostris nostrorumque parentum et aliorum nobilium virorum manibus roborata, omni tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa, his presentibus et videntibus acta fuit.

Signum Domni Hugonis Francorum ducis. Signum Odonis comitis. Signum Gauzfredi comitis. Signum Gualterii comitis.

Signum Giroi qui hanc donationem fecit. Signum Gyrvis uxoris ejus. Signum Arduini filii eorum. Signum Corbonis, senioris eorum. Signum Arduini fratris ejus. Signum Arduini archiepiscopi. Signum Arvei tesaurarii beati Martini. Signum Arnulfi episcopi. Signum Lisierni episcopi. Signum Arvei comitis. Signum Ugonis comitis. Signum Fulconis. Signum Burchardi comitis. Signum Tethbaldi vassi dominici. Signum Bernardi vicecomitis. Signum Gunfredi. Signum Anselmi. Signum Gualteri. Signum Rotberti. Signum Ingelardi. Signum Uddonis. Signum Letboldi. Signum Theoderici. Signum Willelmi. Signum Begonis. Signum Aymonis. Signum Tetboldi. Signum Amalrici. Signum Cadalonis. Signum Hervici. Signum Gualonis. Signum Hugonis. Signum Gerrici. Signum Drogonis. Signum Odonis. Signum Odonis levitae. Signum Balduini levitae. Signum Riculfi presbyteri. Signum Landrici levitae. Signum Rainaldi. Signum Gozfredi. Signum Fulconis.