Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation a Saint-Julien, par Geoffroy-Grisegonelle, comte d’Anjou, d’une aulnaie et d’un moulin, situés paroisse de Saint-Pierre de Cersolis, proche la Choisille.
Datierung: 978 01

[In nomine summi Salvatoris Dei, ego Gauzfredus misericordia Dei Andegavensium comes n]otum immo et percognitum [esse volumus cunctis fidelibus sanctae Dei ecclesiae praesenti]bus scilicet ac futuris, precipueque successoribus nostris, quoniam deprecatus est nos quidam [vassallus et fi]delis noster, nomine Gaufredus, ut ex beneficio quod de nobis tenet, scilicet in paroechia [Sancti-Petri Cerso]lis, pro Dei amore Sancto Juliano ac monachis ejus in elemosina concederemus totum [alnetum quo]d interjacet inter fluvium Causilae et aquaeductum ad molendinum ipsorum monachorum, quem a nobis per deprecationem Starcherii vassali nostri, quondam per manum firmam cum arpennis VIII terrae et prati, quae inchoant a via que vadit per Linarias, adquisierant. Cujus fidelis nostri Gauzfredi deprecationem benigne recipientes, concedimus Sancto Juliano et monachis ejus, pro Dei amore, in elemosina prefatum alnetum, cum omni integritate sua, ut et molendinum et VIII arpennos terrae et prati et ipsum ex integro alnetum habeant et possideant, et quicquid melius elegerint faciant ab hodierna die et deinceps, nemine inquietante vel contradicente. Eo scilicet tenore concedimus Sancto Juliano ac monachis ejus ipsum alnetum, ut habeant potestatem illum evellendi et ad quamcumque culturam magis voluerint deducendi, et ut, tam de-molendino et aquaeductibus qui vadunt ad molendinum, quam de sclusis et caeteris omnibus quae supradiximus, propter recognitionem, solvant annis singulis, festivitate Sancti Petri, III kal. julii, partibus Gaufredi censum sol. V. Et si de eodem censu tardi aut negligentes extiterint, id ipsum liceat eis emendare, et quod tenuerint non perdant. Si quis hanc elemosinam calumpniatur et perturbat, in primis iram Dei incurrat, et qui litem intulerit solidos C componat. Ut autem haec auctoritas firmior habeatur, [man]u propria eam firmavimus, manibusque fidelium nostrorum affirmari rogavimus.

Signum Gaufredi Andega vensium comitis. S. Fulconis filii ejus.

S. Gaufredi, qui hanc manum firmam fieri deprecatus est.

S. Rainaldi vicecomitis. S. Sulpitii. S. Odelini. S. Asselini. S. Gislegerii. S. Tedelini. S. Hilgerii. S. Landradi. S. Fulcradi.

Data mense januario, in villa Betbyaco, anno dominicae incarnationis DCCCCLXXVIII, regnante Lothario rego, anno XXIII. XP.