Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Vente par Syon, abbé de Saint-Laumer, a Évrard, abbé de Saint-Julien, d’un alleu nommé Massiacum, situé dans le pagus de Tours.
Datierung: 977 05

XP. In nomine Dei Omnipotentis, ego quidem Syon, abbas, et cuncta congregatio Sancti Launomari, notum immo et percognitum esse volumus, cunctis sanctae Dei aecclesiae fidelibus, praesentibus scilicet ac futuris, precipueque successoribus nostris quoniam adierunt nostram praesentiam quidam venerabiles monachi Sancti Juliani, abbas videlicet Euvrardus et cuncta contio cum eo degens, uti alodum nostrum, nuncupante Massiaco, quod Gauzbertus vasallus quondam, pro animae suae remedio, nostro monasterio contulit, eis venderemus. Quod et nos veraciter fecisse fatemur, accepta ab eis pecunia quae inter nos convenit. Est autem ipse alodus situs in pago Turonico, et terminatur ex una parte terra sanctae Mariae de Vonna, ex alia parte terra sancti Gervasii de Solnaco, et tertia parte terra Sancti Mauritii. Eo autem tenore vendidimus jamdictis monachis Sancti Juliani, per deprecationem eorum, praefixum alodum, cum omnibus ibi adjacentiis ad nos pertinentibus, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, perviis et exitibus, ut ab hac die et deinceps liberam ac firmissimam de eo habeant potestatem. Si quis vero, quod minime credimus esse futurum, aut nos metipsi, quod absit, aut ulla subintroducta persona contra hanc venditionem quam nos spontanea voluntate illis fecimus, calumpniam inferre temptaverit, quod repetit nullo umquam tempore valeat vindicare ; sed paesens venditio omni tempore firma et inviolabilis permaneat. Et manu propria eam firmavimus, manibusque fratrum nostrorum affirmavi rogavimus. Actum Bleso castro publice.

XP. Syon abbas subscripsit et (ruche) subscripsit.

Benedictus, sacerdos et monachus, subscripsit. Johannes, sacerdos et monachus, subscripsit. Durandus, sacerdos et monachus, subscripsit. Dodo, sacerdos et monachus, subscripsit. Hugo, levita et monachus. Albertus sacerdos et monachus. Fulcherius, sacerdos et monachus. Arduinus, levita et monachus. Albericus, levita et monachus. Gualterius, levita et monachus. Guntherius, levita et monachus. Erveus, sacerdos et monachus. Gualterius, sacerdos et monachus, subscripsit. Guido, levita, subscripsit. Rainaldus, sacerdos et monachus, subscripsit. Erveus, sacerdos et monachus, subscripsit. Letramnus, sacerdos et monachus, subscripsit. Ramnulfus, sacerdos et monachus, subscripsit. Arnoldus, levita et monachus, subscripsit. Herlannus, sacerdos et monachus. Leustencus, subdiaconus, subscripsit. Godefredus, subscripsit. Sasqualo, subscripsit. Syon, subscripsit. Rotgerius, subscripsit. Hugo, subscripsit. Lucianus, subscripsit. Petrus, subscripsit.

Data mense maio, anno XXII, regnante Lothario rege.

Gualterius, levita, jussu domni abbatis, scripsit et subscripsit.