Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation par Ardouin a l’abbé Bernard de terres situées au lieu dit Pons Saxonum.
Datierung: 970

XP. [Ecclesiae sanctae fideli d]evotione subvenire ejusque utilitatibus pio amore [concurrere justa]rum est mentium, quia exinde celestium portionem [possunt percipere] gaudiorum. Quapropter, ego Arduinus, in Dei omn[ipotentis amore] ac pro aeterna remuneratione, ut pius Dominus veniam [meorum peccami]num mihi indulgere dignetur, dono donatumque esse.....[cupi]o ecclesiae beati Juliani quae est sita in suburbio Turo[nicae urbis, cujus] rector domnus Bernardus abba ibi adesse videtur, res jur[is mei quae mihi seni]or meus domnus Arduinus ex proprio alodo suo dedit, in quo h[abetur quarterium I] et perticas VII, situm in suburbio civitatis Turonicae, non lon[ge a muris Sancti J]uliani, ad illum locum quae dicitur Pontem Saxonum; qui ter[minatur duobus p]artibus terra cum vineis ex abbatia supradicti beati J[uliani martyris], de duobus aliis partibus viis publicis. Ea siquidem ratione [ut quandiu] vixero ipsum quarterium et perticas VI jam vinea edifica.... am. Si autem fuerit post me, de credibus aut pro heredibus meis al[iquis persona quae] contra hanc donationem aliquam repeticionem aut calum[niam inferre templav]erit, quod repetit non vindicet, et insuper contra quem l[item intulerit, arge]nti sol. C multatus componat, sua que repetitio nullum effectum [habeat. Ut autem ha]ec auctoritas inviolabilem futuris obtineat tempor[ibus effectum, eam manu prop]ria sub signo sanctae crucis firma[vi et per domn]um Arduinum, Tu[ronensom pont]ificem, firmari deprecavi, alioru[mque bono]rum virorum manibus r[oborari, ut invi]olabilis omni tempore permaneat.

[Signum Arduini T]uronicae sedis archiepiscopi.

[Signum Corbonis vas]salli fratris ejus.

[Signum Arduini vassa]lli qui hanc auctoritatem fieri ju[ssit].

............ [vas]salli. Signum Odonis vassali.

............ [vassa]lli. Signum Wandalberti. Signum......

[Signum Aimerici filii] Arduini qui hanc auctoritatem fie[ri jussit], ........tus Sancti Mauricii cancellarius.