Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Autre donation faite a Saint-Julien par Téotolon et sa soeur Gersinde.
Datierung: 943 08

XP. In nomine Domini nostri Jhesu Christi, qui est totius boni principium atque finis. Causam quam in nomine ejus agere disposuimus aggredientes, notum facimus cunctis sanctae Turonicae sedis successoribus nostris, quod ego Teotolo, licet indignus praedictae sedis archiepiscopus, quandam ejusdem sedis cellam in ordine monastico construere decrevimus et hoc quidem ex consensu canonicorum nostrorum sed et fidelium laicorum facientes, et regalem inde preceptum et apostolicum etiam privilegium impetravimus, ubi videlicet monachi cum abbate suo regulariter degentes, ita praedictae matri ecclesiae subjecti sint sicut in auctoritate de ipsius loci constitutione praelibatum est. Caeterum in die dedicationis ejusdem cellae, ego et soror mea Gersindis res nostras quae nobis ex jure hereditario obvenerunt, vel quas ego alicubi legaliter adquisivi, eidem cellae vel monachis eandem incolentibus in perpetuum tradimus possidendas. Vineam quae dicitur Ad Clausum sitam inter Ligerim fluvium atque aecclesiam Sanctae Mariae, quae Paupercula vocatur, necnon et castellum Sancti Martini, sive coenobium apostolorum principis Beati Petri Puellare nuncupatum. [Quam vine]am ego novellam jam plantatam de Gauzelmo canonico prefati patronis domni Martini, precio emi quantum inter nos [convenit, qu]ique ipse de Adam tesaurario egregii presulis sepius nominati ejusque nepote Francone, nihilominus precio emerat, venundantibus [illis coram id]oneis testibus proprium suum alodum, quem jure possidere videbantur. Item aliam vineam, quae dicitur Ad Palfictum, in ejusdem Sancti Juliani monasterii [vicinio sitam, q]uam datis meis pretiis terram arabilem comparavi, videlicet III quarterios inter Gauzuinum, Sancti Martini diaconum, et Guimberonem carpen[tarium, necn]on et arp. II, plus minus, quos concamiavi ex potestate Sancti Martini pertinentem de granica fratrum, pro quo dedi alodum, qui fuit condam [Hunfagro, et Ga]uzuino, quem comparavi de Erlanno, Sancti Martini canonico, nepote eorum, quem etiam iterum commutavi, et dedi alodum, qui fuit condam Miloni, [et de Guinema]nno diacono comparavi; ipsum tenent modo Erlannus et Gauzelmus Sancti Martini canonici. Commutavi etiam quarterios III, plus minus, [in ipso Palficto], de Sancti Martini thesauro, cum domno Gualterio thesaurario, pro quo dedi alodum, qui fuit Adalranno sacerdoti, quem comparavi de Guilleberto [sui ipsius sacer]doti; et pratum arpen. VII, quod dicitur Ad Estappum, qui sunt siti juxta pratum de Odato, qui fuerunt quondam Milonis et Bernonis, quos [comparavi de] Guinemanno; et non longe ab ipso loco, II arpennes ex proprio alodo, qui fuerunt quondam Andraldi fidelis nostri. [Trans Ligerim], vero in villam quae dicitur Cersilla, ecclesiam Sancti Petri cum caeteris ad ipsam pertinentibus rebus, Alnetum videlicet et Banlilium, et in villa Cancellis, [quod visi sumus hab]ere, et villam Kercionem; in Oximense, villa quae vocatur Mons Edraldis, capellas duas cum molendinis ac ceteris appendiciis ad ip[sas pertinentibus, et it]em Sauriacum et Malvallum et Montem Dadonis, et caetera quae ex successione avunculorum nostrorum Hieronymi, Sigeberti n[ecnon Otgerii atque Ranbaud]i nobis obvenerunt. Haec igitur omnia quae vel in mancipiis, vel in terris cultis et incultis, inquisita sunt, vel inquirenda, ad [predictum locum tradimus ut inde] monachi quidquid eis vel successoribus eorum utile fuerit faciendi liberam habeant potestatem. Contestamur autem cunc[tos successores nostros] et ipsius etiam loci incolas, per nomen sanctae Trinitatis omnibus creaturis contremiscendum, ut numquam easdem res, vel alias quae [ibidem adquisite fueri]nt, distrahere aud inquietare presumant. Si quis autem fuerit ulla emissa persona quae contra istas res jam supradictas [ullam calumniam induere] presumpserit aut infrangere voluerit, hoc quod repetit non vindicet, et insuper iram Dei omnipotentis inveniat, et [cum Dathan et Abiron et Ju]da, qui Dominum tradidit, sortem deducat, et insuper auri libras LX coactus exsolvat, e[t in sua malivola cupiditate confusus] abscedat; s[ed insuper omnique tempore firma permaneat cessio ista cum stipulatione subnixa. Ut autem auctoritas hujus scriptu]re firmior [habeatur, et a nobis certius facta esse credatur, et a nemine violari quandoque praesumatur, manu propria eam firmavimus, et] ad canoni[cos Sancti Martini et Sancti Mauricii subter corroborandum aliosque fideles nostros subscribere se rogavimus].

....Θηθωλω, miseratione omnipotentis Dei Turonorum humilis archiepiscopus, voluntarie subscripsi... Gersi[ndis], propria voluntate, pro remedio parentum nostrorum, propria manu firmavi... Nefin[gus] levita atque decanus subscripsit. Guntelmus levita et archiclavis subscripsit. Arbertus, sacerdos atque precentor firmavit. Erlannus sacerdos et yppodecanus subscripsit. Otbertus levita et praepositus subscripsit. Odilardus levita et praepositus subscripsit. Erluinus sacerdos subscripsit. Φρα[νχω]... Beringerius sacerdos subscripsit. Gauzfredus diaconus subscripsit. Gauzelmus sacerdos subscripsit. Fulco subdiaconus. Gerardus diaconus subscripsit. Letardus diaconus subscripsit. Bernardus diaconus subscripsit. Farmannus diaconus subscripsit. Salaco diaconus subscripsit. Rainnaldus diaconus subscripsit. Rainus subdiaconus. Actardus subdiaconus subscripsit. Arduinus diaconus subscripsit. Hugo diaconus subscripsit. Vivianus diaconus subscripsit. Adalmarus subdiaconus. Deusdet subdiaconus. Andraldus clericus subscripsit. Badilo decanus atque archiclavis sive abbas subscripsit. XP. Ωθδηρθους archidiaconus sive abbas subscripsit. ΡΩ. Rotbertus archidiaconus subscripsit. Item Rotbertus archidiaconus [subscripsit]... Otgerius diaconus atque precentor. XP. Odo diaconus subscripsit.... Arnulfus presbyter subscripsit. Adalulfus diaconus subscripsit. [Erb]ernus... et indignus acolythus presens fui et rogitus subscripsi. Rotgerius... subscripsit. Seguinus clericus subscripsit. Vivianus clericus subscripsit... presbyter subscripsit. Mainardus presbyter subscripsit. Girardus clericus subscripsit. Armannus diaconus subscripsit. Girardus clericus subscripsit. Armannus diaconus subscripsit. Archerius, presbyter subscripsit. Bernardus...... [Signum Ada]lelmi. Signum Adalberti. Signum Andraldi. Signum Ermenmari. Signum Rainardi. Signum Gauz.... Signum Warnerii. Signum Dadonis. Signum Solioni. Signum Sanctioni. Signum Atto[nis].... uini. Signum Gumberti. Signum Walterii. Signum Gilleberti. Signum Alcherii.

[Data mense augusto ineunte, et anno incarnationis Dominicae DCCCCXLIII, indictione V, regnante Hludovico rege anno VIII.]