Téotolon et sa soeur Gersinde donnent a l’abbaye de Saint-Julien certains
biens dépendant de leur patrimoine.
Datierung: 943 04
XP. In nomine Domini nostri Jhesu Christi qui est totius boni principium atque finis. Causam quam in nomine ejus agere disposuimus aggredientes, notum facimus cunctis sanctae Turonicae sedis successoribus nostris, quod ego Teotolo, licet indignus praedictae sedis archiepiscopus, quandam ejusdem sedis cellam in ordine monastico construere decrevimus, et hoc quidem ex consensu canonicorum nostrorum, sed et fidelium laicorum facientes, et regalem inde preceptum et apostolicum etiam privilegium impetravimus, ubi videlicet monachi cum abbate suo regulariter degentes, ita praedictae matri ecclesiae subjecti sint, sicut in auctoritate de ipsius loci constitutione praelibatum est. Caeterum, in die dedicationis ejusdem cellae, ego et soror mea Gersindis, res nostras quae nobis ex jure hereditario obvenerunt, vel quas ego alicubi legaliter adquisivi, eidem cellae, vel monachis eandem incolentibus, in perpetuum tradimus possidendas: vineam quae dicitur Ad Palfictum, in ejusdem cellae vicinio sitam, quam datis meis pretiis terram [arabilem comparavi, videlicet III quarterios inter Gauzuinum Sancti Martini diaconum et Guimberonem carpentarium, nec non et arpennes duos, plus minus, quos concamiavi ex potestate Sancti Martini, pertinentem de granica fratrum, pro quo dedi alodum qui fuit condam Hunfagro et Gauzuino, quem comparavi de Erlanno, Sancti Martini canonico, nepote eorum, quem etiam iterum commutavi], et dedi alodum, qui fuit condam Miloni, et de Guinemanno diacono comparavi, ipsum tenent modo Erlannus et Gauzelmus Sancti Martini canonici. Commutavi etiam quarterium I, plus minus, in ipso Palficto de Sancti Martini thesauro cum domno Gualterio thesaurario, pro quo dedi alodum qui fuit Adalramno sacerdoti, quem comparavi de Guilleberto, sui ipsius sacerdoti, [et pratum arpennum VII, quod dicitur Ad Estappum, qui sunt siti juxta pratum de Odato, qui fuerunt quondam Milonis et Bernonis, quos comparavi de Guinemanno, et non longe ab ipso loco II arpennes ex proprio alodo, qui fuerunt quondam Andraldi fidelis nostri. Trans Ligerim vero, in villa que dicitur Cersilla, ecclesiam Sancti Petri, cum caeteris ad ipsam pertinentibus] rebus, Alnetum videlicet, et Banlilium, et in villa Cancellis, quod visi summus habere, et villam Kercionem; in Oximense, villa quae vocatur Mons Edralis, capellas duas cum molendinis ac caeteris appenditiis ad ipsis pertinentibus. Et item Sauriacum et Malval[lum et Montem Dadonis,] et caetera que ex successione avunculorum nostrorum Hieronimi, Sigeberti, necnon [Otgeriii atque Rainb]aldi nobis advenerunt. [Hae ig]itur, que vel [in mancipiis], vel terris cultis et inc[ultis inq]uisita sunt vel inquirenda, ad predictum locum tra[dimus ut i]nde monachi quicq[uid eis vel] successoribus eorum utile [fuerit fa]ciendi liberam [habeant] potestatem.
Cont[estamur] autem cunctos succe[ssores nostr]os et ipsius etiam loci i[ncolas, per no]men sanctae Trinita[tis, om]nibus creaturis cont[remiscen]dum, ut nunquam eas[dem res, ve]l alias, quae eidem ad[quisite fuer]int, distrahere [aut in]quietare presumant. [Si quis au]tem fuerit ulla emis[sa persona], que contra istas res [jam suprad]ictas ullam calumniam [induer]e presumpserit, aut i[nfringere] voluerit, hoc quod re[petit non v]indicet et insuper iram Dei [omnipote]ntis inveniat [et cum] Dathan et Abiron et J[uda, qui Dominu]m tradidit, sortem de[ducat et] insuper auri libras XX [coactu]s exsolvat, et in sua [maliv]ola cupiditate conf[usus abse]dat; sed insuper omnique [tempore] firma permaneat cess[io ista cum] stipulatione [subni]xa. Ut autem aucto[ritas huju]s scripturae firmi[or habeatu]r, et a nobis certius [facta esse c]redatur, et a nemi[ne vio]lari quandoque presu[matur, man]u propria eam firmavi[mus et ad ca]nonicos Sancti Martini et [Sancti Mauri]cii subter corro[borandum] aliosque fideles [nostros se sub]scribere rogavimus.
… Θηθωλω [miseratione] omnipotentis Dei [Turonorum] humilis archiepiscopus vo[lunta]rie subscripsi... Gersindis pro[pria] voluntate pro re[medio] parentum nostro[rum prop]ria manu firmavi... Nefingus [levita atque] decanus subscripsit. [Gunte]lmus levita atque archiclavis [subscripsit]. [Ar]bertus sacerdos [et pr]ecentor firmavit. [Erlannus] sacerdos et yppodecanus subscripsit. [Otb]ertus levita et prepositus subscripsit. [Ada]lardus levita et prepositus subscripsit. [Erlu]inus sacerdos subscripsit. Be[ringerius] sacerdos subscripsit. Gauz[fredus] diaconus subscripsit. [Gau]zelmus sacerdos subscripsit. [Fulco subscripsit]. Bernardus diaconus subscripsit. [Sa]laco diaconus subscripsit. Φρα[νχω] diaconus subscripsit. [Ra]inaldus diaconus subscripsit. [Badi]lo decanus atque ....... subscripsit. XP. Ωθδη[ρθους] archidiaconus sive abbas subscripsit. [Rot]bertus archidiaconus. [Gauzbe]rtus presbyter subscripsit. Parafe initial. [Otger]ius diaconus atque pre[centor subscripsit]. XP. Odo diaconus subscripsit. Rotbertus archidiaconus subscripsit. Maina[rdus] presbyter subscripsit. Adalule[us subscripsit]. XP. Erbernus licet indignus [sacerdos] presens fui et rogitus subscripsi. [Rotge]rius? Clericus subscripsit. Gira[ldus] subscripsit. Bertramnus..... Armannus diaconus subscripsit. [Ar]cherius presbyter subscripsit.
[Signum A]dalelmi. Signum A[dalberti]. Signum Andraldi. [Signum] Ermenmari. Signum At[tonis]. Signum Alcherii.
[Data] mense aprili, in civi[tate Turo]nus, anno incarn[ationis Do]minice DCCCCX[LIII, sive] anno V regnante Hludovico rege.
...... rogitus, scripsi et subscripsi.
XP. Erbernus, indignus diaconus, presens fui et rogitus ab Ingelberto antigrafo scripsi et subscripsi.