Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Donation faite a Saint-Julien per Téotolon de vignes situées entre ladite abbaye et le bourg de Saint-Pierre-le-Puellier.
Datierung: 941 08

XP. Ego Teotolo gratia Dei Turonice ecclesi[e presul, pro] communi salute totius ecclesiae michi commisse, cum as[sensu nostrorum canonicorum ceter]orumque fidelium, ad monasterium Sancti Juliani, quod ego [pro meo posse] post efferam Nortmannorum devastationem restaurar[e decrevi, dono perpetualiter ad] habendum vineas quas ego olim plantaveram, partim [in terra Sancti] Albini Sanctique Saturnini, partim in meo proprio alodo [meeque sororis Gersendis, cum] terra juxta posita, inculta atque arenosa, et cum f[luvio Ligeris] ecclesiis Sancti Juliani et Sancti Albini antiquitus pertinenti, ad [farinarios componendos et ad s]clusas faciendas ad victum monachorum ibidem D[eo servientium]. Sunt autem hae vineae in suburbio civitatis, subtus [monasterium Sancti Juliani Sancti]que Albini. Terminantur autem hae vineae ab un[a fronte vin]eis Sancti Albini, ab altera via publica, a parte occide[ntis burgo Sancti Petri Puellarum,] usque in alveum Ligeris e regione decurrentis; termin[ationem quart]ae partis fluvius Liger intra spatium sui cursus recipi[t. Has inter terminationes t]otum et ad integrum, vineas scilicet, terram vacuam, [aquarumve] decursus Sancto Juliano et monachis ejus perpetualiter t[rado ad possidendum, atque de] meo jure et potestate in eorum transfundo dominati[onem. Precam]ur interea successorum nostrorum benignitatem, ut [quod nos fecimus ad commu]nem utilitatem ecclesiae ipsi libenter et inconvulse pro [animarum su]arum annuant salute. Quod se fuerit usquam aliq[uis, sive propinquus seu extr]aneus, qui hoc donum ecclesiae a me traditum quolibet [modo infrin]gere voluerit, ex auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sa[ncti totiusque christianitatis ex]communicatus sit, nisi resipuerit, atque a Dei regno [separatus poe]nas infernales luat. Et ut hoc donum firmum omni tem[pore permaneat, hanc kartam manu] propria firmavi, manibusque nostrorum [fidelium] roborandam tradidi.

XP. Teotolo, miseratione [omnipotentis Dei] Turonorum metropolis episcopi.

Nefingus, Sancti Martini [decanus subscripsit]. Guntelmus levita atque archiclavis subscripsit. [Otbertus] decanus.

Ingelbertus sacerdos et [ipse subscripsit]. S. Rotbertus.

Parafe initial. Otgerius, diaconus atque precenter. Rotbertus. Harduinus. Arbertus, Sancti M[artini prec]entor, subscripsit.

Gauzbertus presbyter subscripsit. A[rnulfus] Dodaldus. Mainardus. Odo diaconus subscripsit.

G[irardus]. Adalulfus. Beringarius. S. Gersind[is sororis a]rchiepiscopi.

[Data mense] augusto, in civitate Turonus, anno XII regnante Hludovico rege, in dedicatione ecclesiae Sancti Juliani.

XP. Erbernus antigraphus scripsit et subscripsit.