Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

L’archevêque Téotolon confirme la donation faite a Saint-Julien par Fulculfe de plusieurs manses situés en Touraine.
Datierung: 940 11

XP. Humanae fragilitatis excessus cum sit cunctis mortalibus incertus, provida tamen dispositione, prout superna pietas concesserit, unumquemque oportet ut ex rebus suae possibilitatis cum adhuc proprio suae libertatis fruitur arbitrio, id peragat quatinus ex rebus momentaneis et caducis manentia lucretur et ex transitoriis perpetua sibi adquiratur. Quamobrem ego Teotolo, divina miseratione Turonicae sedis archieposcopus, notum fieri cunctis sanctae Dei ecclesiae fidelibus et precipuae successoribus nostris cupimus, quoniam adiit quidam inclitae spectabilitatis vir, nomine Fulculfus, praesentiam nostrae pastoralitatis, humiliter deprecans uti res quas quondam a predecessore nostro, domno Rotberto archiepiscopo, more precario obligaverat, ad monasterium Sancti Juliani, quod situm est in suburbio Turonicae urbis, contulissemus, quia ibi se ad monasticum ordinem, jam ex multo tempore, se transferre de mundiali militia desiderabat, si locus eveniret, sicuti in proximo erat; et ut ipse res, tam in victualibus stipendiis monachorum, quam in caeteris utilitatibus permanerent id omnimodis exflagitavit. Cujus inquam deprecationem rectam et perutilem atque ad profectum, seu ad augmentum ejusdem coenobii considerantes, benigne recepimus. Concessimus igitur una cum consensu nostrorum canonicorum, simulque nobilium laicorum, fidelium nostrorum, res quas idem Fulculfus, pro remedio animae suae, Deo ac nostrae potestati contulerat, ad monasterium Sancti Juliani, sive Sancti Antonii, perpetuo ad habendum; hoc est mansum I situm in pago Turonico, in vicaria Bridriacensi, in villa Florentiaco, cum terris cultis et incultis et vinea arip. I, et silva, aquis, et arcas ad molendinos faciendos, et mancipia sex ad ipsum pertinentes. Praeterea concessimus et alias res, videlicet mansos V qui ad cellam Sancti Saturnini, quae nostrae matri ecclesiae subjecta est, pertinentes, olim ipsi ad beneficium quorumdam habiti, cum terris cultis et incultis et omnibus aliis illorum adjacentiis, silvis, et hominibus desuper commanentibus et ad ipsos pertinentibus, sitos in pago Turonico, in vicaria Camborti, inter villas Varennas et Miserias. Eo siquidem rationis ordine atque tenore suprascriptas res cum omni integritate, sicut nobis videntur esse reddite a venerabili viro, nomine Fulculfo, jam dicto, ad monasterium ut prefiximus Sancti Juliani, Sancti Antonii, in spetiales usus monachorum conferimus atque condonamus; et omni anno ad festivitatem Sancti Juliani, quae celebratur V kal. Septembris, nobis vel successoribus nostris, gratia karitatis, reddere studeant censum solidorum V, et sic prefatae res omni tempore absque ulla contrarietate ad saepedictum Sancti Juliani, sive Sancti Antonii, locum permaneant. Imploramus interea successorum nostrorum clementiam, et in Deum obsecramus, recordantes quandoque ejusdem me potestatis fuisse quam adhuc tenent misero gravati peccamine, et continuam contemplantes undique terram, et considerantes id se esse quod ego sum, manere patiantur haec nostrae parvitatis gesta, sicuti sua cupiunt post miserum laborem stabiliri facta. Et ut haec nostra conlatio in futurum certior ac firmior habeatur, manu nostra eam firmavimus et ad fideles nostros utriusque ordinis adfirmari supter rogavimus.

XP. Θηωθωλω, miseratione omnipotentis Dei Turonorum humilis archiepiscopus, manu propria huic auctoritati subscripsi.