Délimitation par l’archevêque Téotolon des paroisses de Saint-Julien et de
Saint-Saturnin.
Datierung: 933
XP. Ego Teotolo, gratia Dei Turonorum metropolitanus, curam maximam gerens monasterio Sancti Juliani, rebusque ei antiquitus ab optimis viris et nuperrime a me ipso collatis, metuensque cupidas mentes improborum, manusque diripientium tam presentum quam futurorum, ipsas res ad posterorum noticiam litteris prout potui mandare curavi. De potioribus igitur ac valentio[ribus], sigillis regum insignita testamenta feci; de quibusdam vero mee ditioni subactis kartas edidi atque firmavi, et in archivo ipsius aecclesiae servanda tradidi. Quae dum nuper revolverem, inveni deesse aliqua que si ignorarentur possent generare scandala; de parroechia scilicet ipsius monasterii, de reditibusque ejus, hoc est, censu, baptisterio, sep[ultura quae, sicut] antiqui homines et veraces, et in polegio nostrae matris aecclesiae repperi, ita hic inscrui. Ab orientali parte [versus civitatem deter]minatur parrochia Sancti Juliani Sanctique Saturnini, cum sepultura et aliis reditibus, cum aecclesia Sancti Petri: a m[eridiana parte, cum] aecclesia Sancti Hilarii Sanctique Vincentii: ab occidentali parte ab aecclesia Sancti Albini, sunt vineae de aecclesia Sancti Saturnini, et de aecclesia Sancti Albini, et de meo proprio alodo pertingentes, usque ad burgum Sancti Petri Puellaris. Haec in dominio Sancti Juliani habentur absque ulla consuetudine alterius sancti, vel cujuslibet hominis. Habitatores vero omnes domorum magnarum seu parvarum in circuitu harum vinearum positarum [de parte viarum, seu de parte Ligeris, vel de] parte burgi Sancti Petri, vel intra vineas sitarum, parochi sunt Sancti Juliani et baptisterium [et sepulturam Sancto Juliano persolvunt. Alodum] Sancti Juliani et burgum Sancti Petri disterminat una arcta via mittens euntes ad Ligerim.
Acta [est haec determinatio Turonus in presentia domini] Nefingi Sancti Martini decani, atque Gualterii thesaurarii, Otberti Sancti Mauricii decani, Arberti Sancti Martini precentoris, [Otgerii Sanc]ti Mauricii precentoris, Guntelmi, Ingelberti atque aliorum multorum nobilium, tam clericorum quam laicorum. Est autem hic alodus, [unde iste trac]tatus habetur, prope ecclesiam Sancti Petri Puellaris; quicquid de eo exit perpetualiter Sancto Juliano erit. [Si quis unqua]m quolibet modo hec Sancto Juliano surripere voluerit, vel in pejus mutare, ex auctoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti et sancti Petri totiusque [christianitatis et nost]ra excommunicatus permaneat, et omnes ipsi consentientes eodem modo excommunicati sint, nisi resipuerint, perpetuo dampnati anathemate.
[Testes hujus re]i: Teotolo archipresul, Boso archidiaconus, Nefingus Sancti Martini decanus, Otbertus Sancti Mauricii decanus, Otgerius precen[tor ejusdem Sancti], Gualterius Sancti Martini thesaurarius, Arbertus ejusdem Sancti precentor, Guntelmus, Ingelbertus. [Signum Odonis, signum Dod]aldi, signum Acherii, signum Acardi.
[Acta sunt hec Tur]onus, anno ab incarnatione Domini DCCCCXXXIII, indictione V, regnante Ludovico rege anno XII.
[Ingelbertus] licet indignus sacerdos presens fui et rogitus scripsi et subscripsi.