Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Mandat zur Verfolgung der Rechtsangelegenheiten

Mandat, mittels welchem ein Mann einen anderen Mann ermächtigt, seine Rechtsangelegenheiten zu verfolgen, bekräftigt durch Männer guten Leumunds (boni homines).

XLV DE CAUSIS COMMENDATIS

Magnifico fratri illo ego enim ille.

Rogo, supplico atque publiciter tuae caritati iniungo, ut omnes causas meas tam in pago quam et in palatio aut ante iudices, vel ubicumque mihi necessitas evenerit, ipsas causas meas ad meam vicem prosequere et admallare facias et de ipsa prosecutione mihi reddas certiorem. Et quicquid exinde egeris gesserisve, ratum et bene acceptum a me in omnibus esse cognoscas.

Quod mandatum, ut pleniorem obtineat firmitatem, manu propria subter firmavi et bonis viris adfirmare rogavi.