Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Ungültigerklärung eines Schuldscheins

Ungültigerklärung (evacuaturia) eines verlorengegangenen Schuldscheins über ein nun zurückgezahltes Darlehen in solidi, die dem Rückzahler nun an Stelle des Schuldscheins zurückgegeben wird.

XLIIII EVACUATORIA

Domino magnifico fratri illo ego enim ille. Dum et omnibus, [non habetur incognitum] qualiter ante hos annos solidos nostros numero tantum ad beneficium accepisti et cautionem nobis pro hoc emisisti, ut ipsos solidos tantos tu nobis reddere deberes, quod ita et fecisti. Sed dum illam cautionem, quod nobis emiseras, ad praesens non habeo, ideo hanc epistolam evacuaturiam fecimus, ut de ipsi[s] soledis tantis omni tempore ductus et securus resedeas. Et si ipsa cautio apparuerit, a nobis vel ab heredibus nostris ullo quoque tempore ostensa fuerit, nullum sortiatur effectum, sed vacua et inanis permaneat.