Protokoll über ein bedingtes Urteil durch eine Versammlung unter Vorsitz eines
XL(a) IUDICIUM IUXTA QUOD CAUSA CONTINET
1[Zeu. Form. Tur. 39]Veniens ille die illo, quod fecit mensis ille dies tantos, in loco nuncupante illo ante venerabilem virum illum suisque auditoribus vel reliquis viris, qui ibidem aderant vel subter firmaverunt, ibique interpellabat aliquem hominem nomine illum, dum diceret, eo quod hereditatem suam in loco nuncupante illo, quae ei erat debita, post se retineret vel ei malo ordine contradiceret iniuste. Interrogatus ille ante ipsos viros taliter dedit in responsis, quod ipsam hereditatem, quam ipse contra eum repetebat, genitor suusasuus] verb. aus suos Wa1 – vel quilibet parens – ipsam ei moriens dereliquerat, et de annis xxx inter ipsum et parentes suos, qui ipsam ei dereliquerant, ipsam tenuissent, et secundum legem ei sit debita. Dum sic intenderent, sic ipsi viri memorato homine decreverunt iudicium, ut in noctes tantas, quod evenit die illo,billo] ille Zeu. apud homines tantos, sua manu tanta, in basilica sancti illius in loco nuncupante illo taliter debeat coniurare, quod ipsam hereditatem, quam ipse homo contraccontra … repetebat] auf Rasur Wa1 ipsum repetebat, per annos xxx inter ipsum et memoratos parentes suos, qui ipsam hereditatem morientesdmorientes] auf Rasur Wa1 ei dereliquerant, semper ipsam tenuissent, et per ipsos annos xxx secundum legem plus sit ipsa hereditas ei habendi debita, quam ipso homini reddendi. Si hoc ad eum placitum coniurare potuerit, ipsam hereditatem absque repetitione ipsius hominis omni tempore habeat elitigatam atque evindicatam. Sin autem non potuerit, hoc legibus emendare studeat.