Sicherheit eines Mannes für einen anderen, letzteren nicht mehr für die Tötung seines Bruders
Dum et omnibus habetur percognitum, qualiter tu ante hos dies instigante adversario germano meoameo] o über der Zeile ergänzt Wa1 – vel quolibet parente – interfecisti, unde et postea ex hoc conprobatus apparuisti et ante me apud illum iudicem exinde in rationes fuisti et pro integra conpositione pro iamdicto parente meo pro ipsa morte, sicut mihi bene conplacuit, [fol. 248r]| argentum soledosbsoledos] verbessert aus solidos Wa1 tantos dedisti, ideo hanc epistolam securitatis tibi ex hoc emittendam decrevi, ut neque a me neque ab heredibus meis neque a quolibet opposita vel emissa persona nullamcnullam] verbessert aus nulle Wa1 calumniam neque repetitionem de iamdicto homicidio habere non pertimescas neque tu neque ullus de parte tua, qui tecum commorantur, sed ducti atque securi in omnibus exinde valeatis residere. Si quis vero, si fuerit aut ego ipse aut ullus de heredibus meis seu quislibetdquislibet] = quaelibet persona, qui contra hanc securitatem venire aut agere vel refragare temptaverit et a me vel ab heredibus meis defensatum non fuerit, sociante fisco, qui litem intulerit, soledos tantos conponat et sua repetitio nullum obteneateobteneat] obtineat Roz effectum, sed sit inter nos vel heredibus nostris ex hac re omnique tempore calcanda causatio. Et haec securitas meis vel bonorum hominum manibus roborata cum stipulatione inserta diuturno tempore maneat inconvulsa.


Transkriptionen