Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Bestätigung über die Verpflichtung von Grundeigentum

Bestätigung eines Abtes für einen Mann, welcher der Kirche für eine Leihe von Land zum Nießbrauch Grundeigentum verpflichtet hat, welches er bis an sein Lebensende halten darf, worauf es an die Kirche fällt, und dafür der Kirche eine jährliche Spende in bestimmter Höhe für ihre Beleuchtung entrichtet.

XXXVIII EPISTOLA ABBATIS VEL RECTORIS IPSIUS ECCLESIAE

In Dei nomine ille abba in Christo nobis dilecto illo.

Ad tuam petitionem nostra decrevit voluntas, ut tibi res nostras vel sancti illius in pago illo beneficiare usufructuario ordine deberimus. Quod ita et fecimus. Et tu pro huius merito beneficii oblegasti nobis res tuas, tam de alode quam et de conparatu seu de qualibet adtracto, denominatas, in pago illo, in condita illa, in loca nuncupantia illa et illa, quas praesenti tempore tenere et possidere videris, hoc est cum terris vel omnia et in omnibus. Ea vero ratione, ut tibi ex ipsis rebus, quas nobis oblegasti, et illis, quas tibi usufructuario ordine beneficiavimus, non liceat aliubi nec vindere nec donare nec alienare nec in nullo modo distrahere nec in naufragium ponere, sed sub nostro vel sancti illius praetexto tibi liceat tenere et possidere. Et post tuum quoque discessum, absque diminutione rerum vel mancipiorum, cum omni re emeliorata vel supraposito, quicquid in iamdictas res inventum repertumque fuerit, in nostra vel ipsius sancti, absque illius expectata traditione vel iudicum consignatione, faciamus revocare potestate vel dominatione. Unde censisti, te [dare] a nobis annis singulis ad festivitatem sancti illius in luminaribus ipsius sancti vel pro mercedis tuae augmentum argentum soledos tantos; et si de ipso censo neglegens apparueris, fidem exinde facias, et ipsas res perdere non debeas.

Quam epistolam manu propria subter firmavimus.