Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XXXVII VINDITIO AD ECCLESIAM

Domino venerabili et in Christo patri illo abbati de basilica sancti illius civitate illa, ubi ipse preciosus dominus in corpore requiescit, vel omni congregationi ibidem consistenti ego enim in Dei nomine ille.

Constat me vobis vel partibus ipsius basilicae vindedisse, et ita vindedi, hoc est locum, rem proprietatis meae, situm in pago illo, super fluvium illum, in condita illa, in villa illa, cum omni integritate vel adiecentiis, quicquid ad ipsum locum aspicere vel pertinere videtur, vel quantumcumque praesenti tempore mea videtur esse possessio, hoc est tam terris, mansis, casis, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, libertinis, ministerialis, mobilibus et immobilibus, pecuniis, peculiis utriusque sexus vel omni supellectili. Totum et ad integrum, rem quaesitam et inquisitam, quicquid dici aut nominari potest, vel quicquid ibidem praesenti tempore mea videtur esse possessio, per hanc vinditione a die praesente trado atque transfundo. Unde accepi a vobis praetium pro iamdicto loco de thesauro ipsius sancti, in quod mihi conplacuit vel aptificatum fuit, hoc est tantum. Quod praetium in manu mea accepi et ipsum locum cum omni integritate, sicut dixi, per hanc vinditionem vobis vel ad ipsam sanctam casam tradidi perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hodierna die, quicquid exinde vos aut successores vestri vel pars ipsius basilicae facere volueritis, liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem faciendi.

Si quis vero ...