Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Klageschrift mit Zusicherung der Übernahme der Prozesskosten

Klageschrift eines Mannes an einen anderen für einen Streit um Eigentum (oder wegen einer Tötung) vor einer Versammlung unter Vorsitz eines vir illuster in der Stadt Tours mit der gesetzeskonformen Zusicherung, im Falle der Niederlage die Prozesskosten des Beklagten zu übernehmen und diesen wegen dieser Angelegenheit nicht weiter zu belangen.

XXVIIII EDITIO/ LEGIBUS CONPRAEHENSA

Lex romana pro utilitate humani generis exposcit, ut, si quando cuiuscumque iniusta appellatio conprobatur, sumptus, quos post appellationem adversarium suum accusator conpulit sustinere, non in simplum ei, sed in quadruplum ab accusatore cogatur restitui.

Igitur ego in Dei nomine ille.

Dum non est incognitum, qualiter apud te, nomine illum in rationes publicas ante inlustrem virum illum vel reliquis viris, qui subter tenentur inserti, turonus civitatem adsteti de aliquibus locellis nuncupantibus illis, sitis in pago illo, quae mihi per legitima successione sunt debita et tu praesenti tempore malo ordine possidere videris, unde apud me in responsum introire noluisti, nisi, sicut lex edocet, tibi inscriptionem de sumptibus et expensis confirmassem. Ideo placuit mihi, ut hanc editionem in te adfirmare deberem. Quod ita et feci, ut, si apud me de ipsis rebus in rationes vel in iudicium introieris et ipsa causa inter nos legibus definita fuerit et mea iniusta fuerit accusatio conprobata, de eadem causatione omnique tempore quietus resideas et sumptus vel expensas superius nominatas, quibus pro necessitatibus tuis me conpellente visus es expendisse, secundum legis ordinem transacto litis tempore partibus tuis cogar restitui. Et pro rei totius firmitate hanc editionem manu propria subter firmavi et bonorum virorum roborandam decrevi.

Et/ si de homicidio accusatio processerit, secundum hanc sententiam inscriptio celebretur:

Quicumque alium de homicidii crimine periculosa vel capitali obiectione pulsaverit, non prius a iudicibus audiatur, quam se simili poenam, quam reo intendit, conscripserit subiturum. Et si servus alienus accusandus esse crediderit, se simili inscriptione constringat, futurum ut supplicia innocentum servorum aut poenam capitis sui aut facultatum amissione conpenset.