Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Königliche Bestätigung der Eigentumsverhältnisse nach Dokumentverlust

Königliche Bestätigung der Eigentumsverhältnisse eines Getreuen nach Verlust der Rechtsdokumente durch Brandstiftung auf Vorlage eines Belegschreibens ausgefertigt von Männern guten Leumunds.

XXVII CONFIRMATIO REGIS VEL INSPECTA ISTA CUIUSCUMQUE PRINCIPIS IN EO QUI AB HOSTIBUS EST DEPRAEDATUS VEL AB IGNE CONCREMATUS

Merito largitatem regis munere sublevantur, qui ab hostibus vel incendio passi sunt damna vel violentia.

Igitur fidelis noster ille clementiae regni nostri suggessit, eo quod ante hos annos exercitus nosteraut illius regisvel per neglegentiam alicuius hominisin loco nuncupante illo domos suas vel res quamplures unacum strumenta cartarum, tam quod regio munere perceperat, quam et de diversis partibus vinditiones, donationes, cessiones, commutationes adtraxerat, [cremasset] vel quicquid in pago illo vel loca/ nuncupantia illa possederat, incendium fuisset crematum. Unde relationem sub testificatione bonorum hominum cognovimus recensendam, omnes res suas vel strumenta cartarum perisse vel sibi, sicut nobis suggessit, damna sustinuisse.

Praecepientes ergo iubemus, ut quicquid memoratus ille sicut usque nunc tam de/ terris, domibus, accolabus, mancipiis, libertinis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus vel reliquis quibuscumque beneficiis usque ad praesens cum aequitatis ordine quietus possedit, ita et deinceps in iure et dominatione eius permaneat. Et per hunc praeceptum plenius in Dei nomine circa eum suffultum atque confirmatum; absque ullius inquietudine teneat et possideat suisque posteris aut cuicumque voluerit ad possidendum derelinquat.

Quam vero auctoritatem propria manu subter roborare decrevimus.