Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Tausch von Grundeigentum

Tausch von Grundeigentum zwischen einem vir illuster und einem vir venerabilis.

XXVI COMMUTATIO

Interquos caritas inlibata permanserit, pars parti beneficia oportuna prestantur.

Ideoque placuit atque convenit inter inlustrem virum illum et illum, ut loca aliqua inter se commutare deberent. Quod ita et fecerunt. Dedit igitur vir inluster ille partibus illius locellum nuncupantem illum, situm in pago illo, cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, libertinis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus. Cum omnibus/ appenditiis suisque adiecentiis vel omni supraposito totum et ad integrum de iure meo, sicut praesenti tempore a me videtur esse possessum, in tua trado potestate vel dominatione. Similiter in conpensatione huius meriti dedit iamdictus ille partibus illius alium/ locellum nuncupantem illum, situm in pago illo vel cetera, quae secuntur ..., ita ut ab hac die unusquis de hoc quod accepit facere voluerit, iure proprietario liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem.

Et illud inter nos inserere placuit, ut, si ullus ex nobis, heredibus successoribusque nostris fuerit, qui hoc inmutare vel refragare temptaverit, rem, quam accepit, amittat et insuper quis contra, cui litem intulerit, solidos tantos conponat et sua repetitio nullum obtineat effectum; et haec commutationes unotenore conscriptae omnique tempore maneant inconvulsae.